| iuxta id quod subiectum isdem venerabilibus locis apostolicis institutis
 atque privilegiis consistit inconcussa permaneant. Et liceat
 eosdem monacos de sua congregacione abbatem semper eligere, et
 liceat ipsum abbatem suos qui fuerint iudicare monachos, non solum
 virile monasterium sed eciam muliebre sibi subiectum. Si quis
 autem, quod non optamus, nefario ausu presumpserit, hec que a
 nobis ad laudem Dei pro stabilitate predicti venerabilis monasterii
 statuta sunt refragare, aut in quoquam transilire voluerit, anatrematis
 vinculo innodatus et cum diabolo et eius atrocissimis atque
 Iuda traditore domini nostri Iesu Christi eterno incendio concremandus
 deputetur. At vero qui pio intuitu observator in omnibus
 extiterit custodiens nostri apostolici constituti ad cultum Dei respicientem,
 benediccionis graciam a misericordissimo domino Deo
 nostro multipliciter consequatur, et vite eterne particeps effici mereatur.
 Scriptum per manus Benedicti scriniarii sancte Romane
 Ecclesie, in mense iulio, indiccione quinta, in sacratissima sede
 beati Petri apostoli) tercio (anno pontificatus domni) Stephani se-cundi
 pape.
 BENE VALETE.
 Hoc siquidem tempore christianissimus princeps Arichis in territorio
 Alyphano ecclesiam construxerat in honorem, Domini Salvatoris,
 et monasterium puellare instituit, atque dicioni sanctissimi
 Vincencii martyris subdidit. consumatis autem venerabilis
 Ato in sancto regimine annis xxI, obiit septimo kalendas ianuarii,
 indiccione anno incarnacionis dominice septingentesimo, sexagesimo.
 et post Optatum, qui annis prefuerat * *, Casinense
 | 
 |