Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 220

Liber III


natura, disciplina, virtutibus, moribus, rebus gestis et caeteris partibus quae personis attribuuntur, accommodabimus. Quae praeterea de communi humanae vitae conditione, de patientia, de constantia, de omni virtute dici possunt, in hanc poterimus consolationem conferre. Quae de his sensibus diximus, tum in alias corporis partes, tum ad universum corpus, atque ad omnes eius morbos accommodari poterunt. ostendemus enim pernicitatem pedum corporis totius formam, agilitatem, robur, saepe homini obfuisse, profuisse fere nunquam malaque omnia colligemus, quae ab his quas dixi partibus proficiscuntur. Commoda vero, quae ex corporis integritate capiuntur, partim extenuabimus, partim nobis per alios praestari posse ostendemus, ita, ut ex infirma corporis valetudine aut nulla aut quam incommoda suscipiantur eaque omnia servorum ac iumentorum ministerio resarciantur. Dolorem vero corporis ad patientiae, constantiae, virtutumque omnium exercitationem; item, ad animi praestantiam, ad immortalitatis ac beatitudinis spem atque expectationem revocabimus exemplaque afferemus eorum qui minima quaque de causa, ne proderent quod celari volebant, gravissimis cruciatibus restitere; item, eorum, qui nostrae religionis tuendae Christianique nominis profitendi gratia, ultro se maximis atque exquisitissimis tormentis obiecere. Auget hanc consolationem et communium

Torna all'inizio