Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 254


rose in uiridibus rubis earum, et in dulcibus cantibus philomene
dulci modulamine cytharizant, tunc cun esset mensis
Maius ille, qui horum ductor est omnium et blandus alumpnus ipsorum,
Horrestes cum rege Forensi et eorum exercitu a ciuitate
Trozen ambo feliciter discedentes Micenas accelerant. Et cum
eos nollent recipere Micenates, Horrestis exercitus ciuitatem ipsam
dura obsidione conclusit. Receperat enim Horrestes responsum a
diis ut contra Egistum secure procederet. Nam sibi contra eum
est concessa uictoria, et acceptum est diis quod de matre sua ipse
idem assumat suis manibus ulcionem. Quamuis enim Clitemestra
in ciuitate ipsa esset inclusa, iuerat Egistus pro succursu ciuitatis
milites coadunare pugnaces, cum quibus ciuitatem ipsam se sperabat
pro certo tueri. Sed Horrestes, agnita ueritate per quam uiam
posset redire Egistus in comitiua sua, ordinatis suia exploratoribus,
circunquaque per passus uiarum per quos Egistus redire poterat
multos milites constipari decreuit qui Egistum possent intercipere
redeuntem. Ipse uero quolibet die ciuitatem ipsam continuis
uexabat insultibus, que a suis ciuibus poterat male defendi, cum
non fuisset ciuitas ipsa contra insilientes in eam ante tempus pro
sua defensione munita. Quare factum est quod ciues eius non
ualentes sustinere nocturnos stimulos et diurnos quinto decimo die
obsidionis ipsorum cessauerunt omnino bellare, et ciuitas ipsa ab
Horrestis exercitu capta est. Intrauit igitur ciuitatem Horrestes
in multa militum comitiua.
Et ordinatis militibus in portarum custodia ne quis ingredi uel
egredi forte posset ab eis, ad regium quondam patris sui pallacium
properat, ubi Clitemestram matrem suam inuenit. Quam statim
capi mandauit et fida custodia detineri, sic et omnes qui patris sui
regis Agamenonis conspirauerant in mortem et qui contra rebellionem
eius fuerant principes faccionum. Eodem eciam die dum
Egistus celeraret ad succursum cum quibusdam suis militibus
ciuitatis, incidit in manus militum Horrestis Egistum expectancium
redeuntem. Qui irruentes in eum et eius socios, bello commisso,
ceperunt Egistum, omnibus eius militibus interfectis, et Egistum
ad Horrestem adducunt, manibus eius post terga ligatis. Sequenti

Torna all'inizio