Salimbene de Adam: Cronica

Pag 180


hostes sunt anime sue. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam
suam
. Ideo dicit Io., prima III: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem
facit, et peccatum est iniquitas. Et scitis quoniam ille apparuit
ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est
. Ideo dixit Achior,
Iudith V: Deus enim illorum (scilicet Iudeorum et Christianorum)
odit iniquitatem. Tu quoque fac simile, quisquis dominaris in orbe.
Ideo dicit Psalmista: Iniquitatem odio habui et abhominatus sum,
legem autem tuam dilexi
. Et quoniam qualis pater, talis filius,
ideo sicut perfectionem preceperat Pater in Veteri Testamento
dicens, Deutero. XVIII: Perfectus eris et absque macula cum Domino
Deo tuo
, sic et Filius in Novo perfectionem indicit, Mat. V:
Estote perfecti, sicut et pater vester celestis perfectus est. Vult etiam
quod abundet iustitia perfectorum plus quam scribarum et Phariseorum,
ut habetur ibidem, Mat. V. Sic iustitia et sanctitas
vite prelatorum et sacerdotum et religiosorum amplius abundare
debet quam hominum secularium. Ideo dicit beatus Bernardus:
«Altissima est professio vestra, fratres. Celos transit, par angelis,
angelice similis puritati. Non enim solum vovistis omnem sanctitatem,
sed et omnis sanctitatis perfectionem et omnis consummationis
finem. Non est nostrum circa communia precepta languere.
Aliorum est Deo servire, nostrum est Deo adherere. Aliorum
est Deum credere, scire, amare et revereri, nostrum est sapere,
cognoscere, intelligere et frui».
Tertio, prelatus debet habere bonos mores. De quibus dicit
Apostolus, ad Heb. XIII: Sint mores sine avaritia contenti
presentibus
. Cognoscuntur autem boni mores in homine secundum
doctrinam Eccli. XIX: Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu
faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis et risus dentium et
ingressus hominis enuntiant de illo
. Nota quod dicit: Ex visu
cognoscitur vir
. Ideo dicit Sapiens, Prover. XXVI: Vidisti hominem
sapientem sibi videri, magis illo spem habebit stultus
. Item
Prover. XXIX: Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia
magis speranda est quam illius correctio
. Item XXVII: Quomodo
in aquis resplendent vultus prospitientium, sic corda hominum manifesta
sunt prudentibus
. Nota etiam quod dicit quod ab occursu
faciei cognoscitur sensatus
, quia, sicut dicit Sapiens in Prover.

Torna all'inizio