cum omnia in omnibus, quantum ad ipsam suprascriptam 
ecclesiam, pertinet, et pertinere debet, de intus et de foris, de introito 
et exitu suo. est predicta ecclesia cum vinea, pomis, et arboribus 
suis, et cum omnia in omnibus, quantum infra se, et 
super se habentem integrum ego suprascriptus Remedius, per hanc 
cartulam concessionis, qualiter prelegitur, sic dono, et concedo tibi 
beate Sancte Petre omnia, ut facias de suprascripta ecclesia quod 
volueritis, sine alicuius contradiccione, et sine omni calumpnia 
apud me habere testabor. ea videlicet racione amodo, et semper 
habeatis, teneatis, et possideatis ipsa suprascripta res beate Sancte 
Petre. et si aliquando contradicitur vobis vel de ipsa suprascripta 
res, promitto, et obligo me suprascripto Remedio, vel meis heredibus 
ab omnes homines antestare, et defendere; et si ab omnes 
homines antestare, et defendere non potuerimus, aut si exinde 
aliquid retollere, vel minuare presumpserimus, ira Dei descendat 
super illum, et non habeat partem in prima resurreccione cum 
iustis, et coniunctus et sociatus sit cum Iuda, et Anna, et Caypha, 
et Pilatu in infernum: fiat, fiat; et ipsa suprascripta res dupla et 
meliorata restituat ad ipsum monasterium suprascriptum, atque 
obligo me. Et per rogum suprascripto Remedio, scripsi ego Iohanne 
iudice et notario, mense et indiccione suprascripta. Actum 
in Balva, feliciter, amen. † Signum manus Remedii. † Signum 
manus Lidolfi, rogatus ac suprascripsi. Signum manus Gualterii, 
rogatus suprascripsi. Signum manus Iohannis, rogatus ac 
suprascripsi.
  |  
  |