Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

158


committimus, qui sit iustus et prudens: facit iustitiam
ut nullus sit fraudis metus; facit prudentiam ut nulla
sit erroris suspicio. promptius tamen viro iusto quam prudenti
nos committimus, quia consilium viri iusti frequenter
ingenio sapientissimi viri preponderat. quinto consiliarij debent
odire crudelitatem et diligere equitatem. sepe autem contingit quod
illi, qui dant consilia crudelia, ex iuditio divino incurrunt in
illa, sicut legitur in libro Hester. nam cum Aman princeps
altissimum lignum parasset, ut in ipsum Mardocheum iudeum
suspenderet, suasit regi Assuero ut dictum Mardocheum tanquam
malefactorem sibi suspendere et punire liceret. cum
igitur rex causam examinasset, invenit Mardocheum innocentem
et laude dignum; Aman vero invenit malefactorem et
puniendum, et ideo in illo ligno, quod Mardocheo paraverat,
eum suspendi fecit. nam, sicut dicit Salomon, qui fodit foveam
incidet in eam. reffert etiam Orosius, magnus ystoriographus,
quod dum quidam tyrannus, nomine Fallaris,

Torna all'inizio