| inchoante. In festivis diebus augebatur mensura. In festivitate sancti Stephani non
 est solitum in civitate missa cantari, donec finiatur euangelium in episcopali ęcclesia
 Sancti Stephani, et huc ad maiorem missam omnes cives sunt soliti venire, et propter
 honorem et devotionem, ac magnas candelas ibi offerre. Similiter et in Domini Resurrectione.
 De predictis candelis Sancti Stephani regebatur ęcclesia usque ad Resurrectionem
 Domini; cum candelis etiam de Resurrectione usque ad festivitatem sancti Donati. Mortuo
 vero supradicto Cucio, filius eius Raginaldus paternum suscepit dominium. Oblatione prefate
 ecclesię parumper deficiente moreque rapinarum nec decrescente, Raginaldus, Cucii filius,
 quod beneficium paternum, ut consuetudo erat, non haberet, multoties candelas et corrigias
 linguis campanarum non dabat nec funes, et quicquid ecclesię, competebatur, nec faciebat
 nec suis subiectis custodibus facere iubebat. Episcopus igitur Constantinus, qui eo tempore
 Aretinę ecclesie residebat cum omni conventu clericorum et laicorum, ex predicta
 causa Raginaldum in presentiarum iussit adsisti. Interrogatum illico est, cum ipse Raginaldus
 ecclesię beneficium haberet, cur eam non studiose et, ut solitum erat, regeret.
 Responsum ab eo est: ?Custodes Sancti Stephani et alii homines, quę mea et quę ecclesię sunt,
 tollunt; regere eam idcireo non possum. Tunc Raginaldus consilio accepto a suis fidelibus et
 amicis, et quia ingeniosus erat, reputans, qualiter sibi prodesset et ecclesię dedecus
 auferret, hoc visum sibi melius est, ut candelas predictas in manu episcopi refutaret, exceptis
 XIIcim optimis candelis sibi retentis in festivitate sancti Stephani et similiter XII in Resurrectione Domini.
 Sicque completum est. Post idem Raginaldus acceptis XX solidis canonicis tradidit eas.
 Videns interea Raginaldus oblationem ecclesię deficere cottidie, timens in orrendum Dei
 iudicium incidere, et quod sibi parum prodesset, et quia verecundiam inde multoties passus
 | 
 |