Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 638


ARTICULUS 4
Utrum aliqua potentia animae sit subiectum alicuius virtutis
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod nulla potentia animae sit subiectum alicuius virtutis. Forma enim
simplex, ut dicit Boetius, subiectum esse non potest. Sed potentiae
animae sunt formae simplices. Ergo non possunt esse subiectum virtutis.
2. Praeterea, cuius est operatio, eius est habitus. Sed potentiae non est operatio,
sed suppositorum. Ergo potentiae animae non sunt subiecta habituum virtutum.
3. Praeterea, virtute recte vivitur, secundum Augustinum.
Sed vita non est per potentiam animae, sed magis per essentiam. Ergo virtutes
non sunt in potentiis sicut in subiecto.
SED CONTRA, virtus est ultimum potentiae, secundum Philosophum in 1 Cael. et
Mund. Sed ultimum est in eo cuius est ultimum. Ergo virtus est in
potentia animae sicut in subiecto.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod temperantia et fortitudo non sint in irascibili et concupiscibili.
Quia, secundum Philosophum, 2 Ethic., virtus moralis facit
electionem rectam. Sed electio non est actus irascibilis et concupiscibilis, sed
liberi arbitrii. Ergo non sunt in irascibili et concupiscibili sicut in subiecto, sed
in libero arbitrio.
2. Praeterea, illud quod est perpetuae corruptionis, non potest esse subiectum
virtutis. Sed sensualitas, cuius partes sunt irascibilis et concupiscibilis, perpetuae
corruptionis est: unde signatur per serpentem. Ergo irascibilis et concupiscibilis
non sunt subiectum alicuius virtutis.
3. Praeterea, irascibilis et concupiscibilis sunt imperata a ratione. Sed inconveniens
est ponere quod actus virtutum imperentur a naturali ratione. Ergo non
sunt aliquae virtutes in irascibili.
4. Praeterea, virtutes humanae debent esse in eo per quod homo ab aliis distinguitur.
Sed hoc est ratio. Ergo omnes sunt in ratione, non in irascibili et
concupiscibili.
5. Praeterea, contraria nata sunt fieri circa idem. Sed peccatum mortale opponitur
virtuti. Cum ergo eius subiectum non possit esse nisi ratio vel voluntas,
quia omne peccatum in voluntate est; nec virtus poterit esse in irascibili et
concupiscibili.
6. Praeterea, sicut appetitiva sensibilis deservit voluntati et rationi; ita
apprehensiva sensibilis intellectui. Sed in apprehensivis sensitivae partis non
ponitur aliqua virtus. Ergo nec in appetitiva sensibili.

Torna all'inizio