Salimbene de Adam: Cronica

Pag 482


id est ex qua natus sum, rebellavit imperio. Processu vero temporis
fratrem Hugolinum de Gavaça ad portam civitatis Regii diu
detentum expectare fecerunt nec permiserunt intrare, cum tamen
plures fratres germanos ex parte imperatoris in civitate haberet.
Quid plura? Viri diabolici erant.
De Iuliano de Sesso, qui fuit pessimus persecutor Ecclesie, et ideo percussit
eum Deus.
Inter quos in malicia fuit precipuus quidam Iulianus de Sesso,
qui fuit dominus legum, senex et inveteratus dierum malorum.
Hunc rex Hencius fecit dominum Cremone, Regii et Mutine,
ut esset iusticiarius. Et fecit suspendi aliquos ex illis de Foliano
et multos alios fecit interfici, pro eo quod erant ex parte Ecclesie.
Et inde gloriabatur et nonnullis dicebat: «Videte quomodo tractamus
istos latrones». Vere iste Iulianus membrum diaboli fuit.
Et ideo paralisi percussit eum Deus, et totus ex uno latere factus
est aridus, oculusque eius de capite est egressus, ita tamen quod
remanebat in pristino loco, et sicut sagitta apparebat exterius,
quod videre orribile erat. Ita etiam factus est fetidus, quod pre
nimio fetore nullus sibi apropinquare audebat, excepta quadam
iuvencula Theotonica, quam tenebat amasiam; cuius pulcritudo
tanta erat, quod valde reputaretur severus qui non eam libenter
aspiceret. Iste Iulianus filius cuiusdam spurii fuit illorum de
Sesso. De quo dicit propheta Ys., ultimo: Puer C annorum maledictus
erit. Unde poeta:
Spurius ille puer nullum suadebit honestum.
Nam in plena concione, quadam vice sive pluries, dixit quod
melius erat calcem comedere, quam cum his qui erant ex parte
Ecclesie pacem habere. Ipse vero comedebat bonos capones, et
pauperes homines moriebantur inedia. Quid plura? Non diu
in hoc mundo durat malorum prosperitas. Nam ascendunt usque
ad celos et postea descendunt usque in abissos, et anima eorum

Torna all'inizio