Guido Faba: Ars dictaminis

375


Qui nimium emungit, elicit sanguinem: qui provocat iras,
producit discordias.
Fallax gratia et vana est pulcritudo: mulier timens Dominum
ipsa laudabitur.
CLXVII.
De libro Ecclesiastes.
Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa
sub celo.
Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto.
Multas curas secuntur somnia, et in multis sermonibus
invenitur stultitia.
Multo melius est non vovere, quam post vota promissa
non reddere.
Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulationibus
decipi.
Ve tibi, terra cuius rex est puer, et cuius principes
mane comedunt.
Qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes
nunquam metet.
CLXVIII.
De libro Ihesu.
Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos et
opprimens subiectos tibi.
Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum
collecta.

Torna all'inizio