Salimbene de Adam: Cronica

Pag 843


Predicatorum, exceptis duobus, qui in latibulis evaserunt.
Tandem cum rege Ungárie Tartari pacem fecerunt. Cui etiam
rex Tartarorum misit epistolam talia continentem:
David Iohannis, rex Tharsis et insule orientalis et gentis incluse,
Ungarorum regi gratiam suam et genti sue, quam sibi trinus et unus.
Sicut placuit Domino, cor nostrum elevatum est super omne quod dicitur
homo terrenus, et thronus noster super colla rebellium exaltatus,
ita quod baltheum lumborum nostrorum adorent reges terre preter
regem Francie, quem Dominus in dialogo fidelem et catholicum nominat.
Et dixit michi: «Ne extendas in eum manus tuas!». Gladius noster
inimicos crucifixi devorabit, et reliquias eorum equi nostri et iumenta
manducabunt. Pedes dromedariorum nostrorum et camelorum ita
iunguntur, propter asperitatem quam contraxerunt, hyemalibus annis
castra movemus. Pax sit omnibus! Pro balsamo vinum, pro auro obriço
triticum nobis mittant, quoniam peregrini sumus a sedibus nostris, stella
duce vocati. Dominum nostrum Balthasar et cognatos nostros Gaspar
et Melchior intendimus ad propria deportare.
Cum autem hec omnia prelia fierent, recordabar verbi Domini
Iesu, quod discipulis suis dixerat, Mat. XXIIII: Audituri enim
estis prelia et opiniones preliorum. Videte ne turbemini. Oportet
enim hec fieri, sed nondum est finis. Consurget enim gens ingentem
et regnum in regnum. Item recordabar illius verbi quod
Deus antiquitus dixit, Gen. VIII: Sensus enim et cogitatio humani
cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Cunctis
diebus terre sementis et messis, frigus et estus, estas et hyens, nox
et dies non requiescent.
Q[uo]d rex Fra[n]cie cum mag[no] exercitu i[n] Hispania[m] ivit contra Petrum
Aragonie regem. Et quod Mutinenses in hoc millesimo duabus vicibus
mutuo sunt congressi.
Item, millesimo supraposito, rex Francie, post mortem patrui
sui regis Karoli, copiosum exercitum et quasi innumerabilem
conduxit in Hispaniam contra Petrum Aragonum, volens
ipsum omnino destruere. Talia sunt hodie in festo sancti Xisti,

Torna all'inizio