| dixit: Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere
 et contradicere omnes adversarii vestri, Luc. XXI. Et iterum:
 Aperi (sive dilata) os tuum, et implebo illud. Et iterum: Dominus
 dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Et dabit voci sue vocem
 virtutis». Verba autem, que coram papa et cardinalibus
 locutus est frater Hugo, superius plena fide descripsi.
 Cum autem dixissem ei quod faciliter eum confundere poterant,
 si dixissent: Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur, et si
 compresserit labia sua, intelligens, Prover. XVII. Et iterum
 Prover. XXVI: Iuditium determinat causas, et qui imponit stulto
 silentium, iras mitigat. «Et poterant dicere pape quod daret
 vobis unam disciplinam, dicendo, Prover. XIX: Pestilente flagellato
 stultus sapientior erit. Et iterum Prover. XXI: Mulctato
 pestilente sapientior erit parvulus». Et quod non erat apostolis
 melior, qui in Actibus Apostolorum flagellati leguntur, Act. V;
 papa quoque illud Ys. XLVII dicere poterat: Ultionem capiam, et
 non resistet michi homo. Et respondit frater Ugo et dixit michi:
 «Si dedissent michi disciplinam, alacriter recepissem eam
 et dixissem: Disciplina tua correxit me in finem, et disciplina
 tua ipsa me docebit. Et iterum Act. V: Ibant apostoli gaudentes
 a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu
 contumeliam pati».
 Iterum dixit michi frater Hugo quod impossibile erat quod
 eum offenderent, tum quia papa promiserat quod diceret quicquid
 vellet, et securitatem dederat defendendi, tum etiam quia
 manus Domini erat mecum, qui dicit, Iere. I: Tu ergo accinge
 lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia que ego precipio tibi.
 Ne formides a facie eorum. Nec enim timere te faciam vultum eorum.
 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam
 ferream et in murum ereum super omnem terram, regibus Iuda et
 principibus eius et sacerdotibus et omni populo terre. Et bellabunt
 adversum te et non prevalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus,
 ut liberem te. Et iterum ait Eze. III: Ecce dedi faciem tuam valentiorem
 faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum.
 Ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. Ne timeas eos neque
 metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. Item Ys. L dicit:
 | 
 |