Salimbene de Adam: Cronica

Pag 380


quomodo poteris sponsam potentioris te tollere et tuo matrimonio
copulare?».
Secundum exemplum est de Ruben, qui violavit uxorem
Iacob patris sui, ut habetur Gen. XXXV. Et ideo data sunt primogenita
eius Ioseph filio Israel, et non est ille reputatus in primogenitum
,
ut habetur I Parali. V.
Tertium exemplum est de Adonía, quem Salomon propter
Abysach, quam volebat habere uxorem, fecit interfici, ut habetur
III Reg. II.
Quartum exemplum est de eo quem Apostolus excommunicavit
et tradidit Sathane in interitum carnis, pro eo quod novercam
accepit uxorem. De quo habetur, I ad Cor. V: Omnino auditur
inter vos fornicatio. Et talis fornicatio, qualis nec inter gentes,
ut uxorem patris aliquis habeat
. Ideo habetur in lege, Deutero.
XXVII: Maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat
operimentum lectuli eius. Et dicet omnis populus: Amen
.
Quintum exemplum est de Menna monacho, de quo beatus
Gregorius in tertio libro Dialogorum sic dicit: «Quodam tempore,
possessor quidam Cartérius nomine, immundo desiderio devictus,
quamdam sanctimonialem feminam rapuit sibique illicito matrimonio
coniunxit. Quod mox ut vir Domini cognovit, per quos
potuit que fuerat dignus audire mandavit. Cumque ille sceleris
sui conscius timeret atque ad virum Domini accedere nequaquam
presumeret, ne forte hunc aspere, ut delinquentes solebat,
increparet, fecit oblationes suas easque inter aliorum oblationes
misit, ut eius munera saltem nesciendo susciperet. Sed
cum coram eo fuissent oblationes omnium deportate, vir Dei
tacitus sedit, singilatim considerare studuit, et omnes alias eligens
atque seorsum ponens, oblationes quas isdem Carterius
transmiserat per Spiritum cognovit, sprevit et abiecit dicens:
'Ite et dicite ei: Oblationem suam omnipotenti Domino tulisti,
et michi oblationes tuas transmittis? Ego tuam oblationem non
accipio, quia suam abstulisti Deo'. Qua ex re actum est ut presentes
quoque magnus timor invaderet, cum vir Dei tam scienter
de absentibus iudicaret».

Torna all'inizio