Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 202


Clamor ergo fit maximus in tentoriis ipsis et uoces ululancium in
uicino aere multipliciter echonizant. Quare vocum ipsarum confusiones
ad Achillem tumultuose perueniunt in tentorio suo stantem.
Querit Achilles que sit iam tam causa turbida clamoris. Fugientes
ergo a bello ipso dicunt ei Grecos a Troyanis esse deuictos et esse
in tentoria eorum uitande necis causa necessario sic depulsos, a
quibus etiam sic se tueri non possunt quin a Troyanis interficiantur
ibidem. "Et vos qui sic stare creditis in tentorio uestro securi iam
super uos confestim uidebitis plus quam quinquaginta milia Troyanorum,
qui vos inermem uiuere non permittent et qui nunc tantos
ex Mirmidonibus uestris morti crudeliter tradiderunt et adhuc morti
tradere non cessant, et qui mortui possunt se pro certo tenere, nisi
in iuuamine eorum aliqui potenter insurgant. "
Ad hec igitur Achilles quasi furibundus exurgit, fremit spiritus
eius, ex multo furore dum excandescit in iram, amore Polixene postposito
arma petit, armatur instanter, et cum festinancia ascendit
equm, et uelut lupus famelicus inter agnos auidus se ingerit in Troyanos.
In eos irruit, eos diruit, uulnerat, et occidit, sic quod in
breui hora inter preliantes notus est eius ensis, qui totus interfectorum
ab eo madidus ex cruore terram implet et uelat cadaueribus
mortuorum. Quod postquam uidit Troilus, durum ensem
cognouit Achillis et ideo uersus eum dirigit equm suum. Quem
similiter ut persensit Achilles, ipsum potenter excipit, et dum
vnus inpegit in alium, Troilus Achillem sic grauiter uulnerauit quod
Achilles pluribus diebus necessario cessauit a bello, et oportuit
eum multis diebus ex ipso uulnere in suo lecto iacere. Troilus uero,
etsi non fuit sic grauiter ab Achille uulneratus, non tamen sine
uulnere ictum persensit Achillis. Demum ex amborum inpulsibus
ambo ab equis eorum insimul corruerunt. Preliatum fuit ergo eo
die continue a mane usque ad noctem, et superueniente noctis umbraculo
prelium fuit diuisum. Sex diebus continuis itaque fuit
pugnatum, infra quos utriusque partis multi ceciderunt in bello.

Torna all'inizio