Paulus Camaldulensis: Introductiones dictandi

Pag 99


unde talem conclusionem merito peryodum uocamus.
Pery namque secundum Grecos circa, oda uero laus interpretatur.
Peryodus autem, si quo excessu senarium numerum
punctorum superauerit, uitiosus erit, quoniam nimis fatigatur
ibi legentis spiritus.
Haec siquidem praedicta uitia boni dictatores ecclesiae
Romanae caueant; haec uitare student quicumque regulam
rectae locutionis pleno effectu sortiuntur.
Sed quoniam de bonis dictatoribus ecclesiae Romanae
mentio nobis occurrit, merito notandum uidetur quas proprietates
humilitatis in salu<ta>tione, quam papa dirigit, teneant
et quare locum tempusque dationis in fine litterarum
designent.
38. Cur dominus papa seruum seruorum Dei se nominat
et per suas epistolas apostolica<m> benedictionem
mittit.

Noscat itaque prouida bonorum dictatorum clementia,
quoniam, sicut legimus, usque ad tempus beati Gregorii alii
summos sacerdotes, alii uero uniuersales se in epistolis suis
appellabant. Sed beatus Gregorius scribens Iohanni Constantinopolitano
(qui Iohannes uolebat uniuersales appellari)
ostendit rationabiliter hoc proprium fore pontificis Romani;
qui tamen pro humilitate papam se nominare seruum seruorum
Dei postmodum constituit, dignum siquidem iudicans
ut quanto papa maior est ceteris, tanto plus se humiliet in
cunctis praecepto Salomonis dicentis:
Quanto maior es, humilia te in omnibus.
Hic patris affectus, hic est pastoris ardor, haec circa.
comitem gratia uel famulum. Hinc qui post illum sunt hac
in sede locati, malunt se ser[r]uos scribere quam dominos.
Salutem uero et apostolicam benedictionem mittit, ut
uideatur eandem benedictionis gratiam suis optare filiis, quam
Christus dedit apostolis.

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio