| Ad quartum dicendum, quod licet semen non habeat in se infectionem culpae in
 actu, habet tamen in virtute; sicut etiam patet quod ex semine leprosi generatur
 filius leprosus, quamvis in ipso semine non sit lepra in actu: est enim in semine
 virtus aliqua deficiens, per cuius defectum contingit defectus leprae in prole.
 Similiter etiam ex hoc ipso quod in semine est talis dispositio, quae privatur illa
 impassibilitate et ordinabilitate ad animam, quam in primo statu corpus humanum
 habebat, sequitur quod in prole, quae est susceptiva originalis peccati,
 efficiatur originale peccatum in actu.
 Ad quintum dicendum, quod anima non inficitur per infectionem corporis,
 quasi corpore agente in animam; sed per quamdam collimitationem unius ad
 alterum: quia forma recipitur in materia secundum conditionem ipsius materiae,
 cum omne quod est in altero, sit in eo per modum recipientis: et ideo ex
 hoc ipso quod corpus illa virtute privatur qua perfecte erat subiicibile animae,
 sequitur etiam quod anima illa virtute careat qua perfecte corpus subditum
 regat: et talis defectus originalis iustitiae, culpa est naturae, prout consideratur
 consequens ex voluntate alicuius habentis naturam, ex quo natura traducta est.
 Ad sextum dicendum, quod iniustum esset quod filius pro peccato patris poenam
 sentiret, nisi etiam peccatum patris in filium transiret, ut iam filius non pro
 peccato patris, sed pro peccato proprio, quod originaliter trahit, puniatur.
 ARTICULUS 3
 Utrum originale peccatum sit concupiscentia
 Ad tertium sic proceditur.
 1. VIDETUR quod originale peccatum non sit concupiscentia, ut in littera dicitur.
 Nihil enim est causa sui ipsius. Sed peccatum originale est causa concupiscentiae,
 ut patet ex verbis Apostoli Rom. 8, 8: «Peccatum occasione accepta per
 mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam». Ergo peccatum originale
 non est concupiscentia.
 2. Praeterea, nihil naturalium potest dici peccatum vel malum. Sed concupiscibilis
 vis in homine est virtus naturalis. Ergo ipsa non potest dici peccatum originale.
 Sed ipsa est per quam homo habilis est ad concupiscendum. Ergo concupiscentia
 qua sumus habiles ad concupiscendum, non est peccatum originale,
 ut in littera dicitur.
 3. Praeterea, sicut per motum concupiscibilis perturbatur iudicium rationis, ita
 et per motum irascibilis. Sed peccatum originale consistit in deordinatione ipsius
 animae, secundum quod inferiora superioribus non obediunt. Ergo non solum
 concupiscentia, sed simili ratione iracundia peccatum dici debet originale.
 | 
 |