Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 75


secum infra muros et in altiori turri essent, incassum repugnare nituntur. Triduo tamen pro
posse, sed frustra renitentes, tandem vi coacti, foedere composito, deditionem ipsis facientibus,
ditioni ducis colla submittunt.
XXIX. - Igitur dux, urbe potitus, pro velle suo ordinans, Fortimundo de Rosana procurandam
delegavit; ipse, cum exercitu ultra progrediens, totam provinciam debellando sibi
subjugatum vadit. Unde et apud urbem, quae Castoria dicitur, veniens, quia ditionem eius
subire recusabat, obsidione composita, eam undique vallavit, minisque terrendo et interdum
blandimentis mulcendo, aliquanto tempore infestus persistens, plurimum lacessivit. Trecenti
enim Waringi in eadem urbe habitabant, custodes ab imperatore deputati, quorum praesidio
et opere non minimum defensabatur. At cum nostros in oppugnando persistentes vident,
machinamenta, quibus urbs facilius debellari poterat, apparare timentes, et, capta urbe, pejus
foedus inire sibi in futurum praecaventes, foedere confecto, deditionem faciunt. Sicque urbe
subjugata, omnes circumquaque provinciae cum finitimis castris eius ditioni subjugantur. Ipse
quippe omnes, qui ad se convertebantur, cum summa honoriticentia recipiebat, muneribus
augebat, eorum consilio in iis, quae facienda erant, plurimum utebatur: et hoc quidem ex
industria, ut alii, cum ista audirent, facilius sibi applicarentur, agebat. Timor autem eius
totum imperium, usque ad ipsam regiam urbem, tremere faciebat.
XXX. - Cum ista apud Romaniam a duce agerentur, Siciliensi comite Rogerio apud
Calabriam et Apuliam fraternis negotiis - uti suis - intento, Benarvet, apud Siciliam christiano
nomini infestus, multa incommoda inferebat. Erat enim callidissimus et militari exercitio
deditus, audax, subdolus, aliud lingua proferens, aliud tacito pectore occultando gerens:
Syracusi et Noti princeps, cuius consilio omnes Saraceni, qui adhuc in Sicilia rebelles
erant, innitebantur. Hic quendam paganum, nomine Benthumen, quem comes apud Cathaniam
majorem urbi praefecerat, callidis circumventionibus aggrediens, ad tradendam urbem
multis munerum, possessionumve pactionibus sollicitabat. Paganus vero nominis sui competens
imitator, avaritia coecatus, fidei sacramentorumque, quae comiti dederat, oblitus, statuto
termino, infra urbem illum cum multitudine suorum fraudulenter de nocte accipiens, traditionis
nomen sibi perpetuo vindicavit. Quod factum cum per totam insulam personuisset,
Christiani quidem, eo quod tam nefanda fraus inter ipsos reperta sit, plurimum erubescebant;
Saraceni autem passim de tanta christiani nominis ignominia subsannando exhilarabantur.
Porro Jordanus, filius comitis, et Robertus de Surda- valle et Elias Cartomensis - qui ex Saracenis
ad fidem Christi conversus, postea apud Castrum- Johannis a sua gente hostiliter
interfectus, quia negando apostata fieri noluit, martyrio vitam laudabiliter finivit - exercitu
commoto, versus Cathaniam iter intendunt. Benarvet vero, eos advenire per speculatores suos,
quos undique omnia visum praemittebat, audiens, extra urbem, copiis suorum ad praeliandum

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio