Guido Faba: Ars dictaminis

323


cardinales presbiteri; inter quos sic diversifica: quia, si
fuerit episcopus, dicimus: «Venerabili in Christo patri domino
T. Ostiensi et Vellitrensi episcopo, talis episcopus
salutem et reverentiam» vel «sui commendationem et promtum
in omnibus famulatum». Si vero presbiter cardinalis, dicimus:
«Reverendo in Christo patri et domino G. tituli Sancti
Marchi dignissimo presbitero cardinali talis salutem, vel seipsum
etc.». Una tamen ecclesia est Rome, que habet titulum
«ecclesiam baptisimalem», ut in curia intellexi; et non dicitur
titulus talis ecclesie, sed per antonomasiam sic scribitur ei: «Basilice
xij apostolorum presbitero cardinali». Si autem fuerit
diaconus cardinalis, dicimus ita: «Venerabili in Christo patri
magistro Rainerio Sancte Marie in Cosmedin dignissimo diacono
cardinali, A. potestas, consilium, et commune civitatis Bononie
promptum devotionis intime famulatum» vel «talis
clericus» sive «laicus, seipsum totum in omni genere famulandi».
Non enim dicimus «diacono talis tituli», quoniam
habere titulum diaconi non dicuntur. Et nota quod titulus
nomen ab auctore suscepit, unde dicitur titulus Calixti, quasi
ab ipso ecclesie fundatore.
LV.
De abbatibus, abbatassis et monialibus.
«Reverendo ac dilecto in Christo fratri multe discretionis
ac honestatis viro domino G. sancti Proculi abbati, A. licet
immeritus monasterii sancti Stephani abbas, salutem et
sinceram in Domino caritatem». Abbatisse sic salutant se:
«Venerabili in Christo sorori A. Dei gratia monasterii sancti
Vitalis abbatisse dignissime» vel «G. Cenobii Sancte Marie
Maioris» vel «Sancti Columbani humilis abbatissa in vero

Torna all'inizio