Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 399


habere debet in se ipso sexdecim virtutes. Prima est Deum cognoscere
et angelos suos; secunda est discretio boni et mali,
boni ad operandum, mali ad vitandum; tercia est obedire regi
quem Deus loco et vice sui ordinavit super terram dans ei
potestatem in populo; quarta est honorare parentes; quinta est
beneficare hominibus iuxta possibilitatem suam; sexta est
pauperibus helemosinam erogare; septima est tueri alienigenas
et peregrinos; octava est inniti vehementer ad servicia Dei; nona
est vitare formicationes; decima est habere patienciam; undecima
est esse veridicum; duodecimam est esse iustum; terciadecima
est esse liberalem; quartadecima est offerre sacrificia Deo propter
beneficia populo suo collata; quintadecima est regraciari Deo
propter eventus qui iugiter eveniunt in mundo; sextadecima
est esse verecundum et temperatum et modice contentionis.
Et dixit quod, prout decet regiam dignitatem populum sibi subiectum
esse obedientem ei, sic decet ut sit rex studiosus
circa status eorum plus quam circa suum; quia sic est ipse penes
eos, sicut anima penes corpus. Et dixit: si rex adunare studet
thesaurum per extorsionem et iniusticiam, cogitet quod non est
veritas quia non aggregatur sic thesaurus nisi per depopulacionem
terre. Et dixit: si rex omitat investigare populi sui facta, milicie
sue et inimicorum, non erit uno die securus de regno suo. Et dixit:
quam bene est populo cuius rex est bone discrecionis et boni consilii
et sapiens in scienciis, et quam male est ipsi quando aliquid
predictorum deficit ei! Et dixit: cum rex despiciet aliquod
modicum de hiis que facere debet augebitur illud, sicut debilis
infirmitas corporis, cui si non occurritur cum medicina, magnificabitur
et totum corpus molestabitur. Et dixit: si rex eludatur

Torna all'inizio