Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 18


vite tyrannus diem clausisset, nisi quod galea calipolitana,
quam applicuisse audivimus, impedimento nobis fuit". Admiratus
autem frustra eum timuisse respondit, nam Calipolim totam
ei iurasse et unius secum esse propositi. Eadem die suggestum
est ei a pluribus amicorum quod comes Gaufridus cum armis curiam
eum interfecturus intraverit. Quibus ille hec omnia scire se
dixit; suo totum id actum consilio; regi timendum fuisse, non
sibi.
VI. De manifestatione Maionis.
Interea iam incipiente turbari Sicilia, Bartholomeus de Garsiliato
cum quibusdam aliis Buteriam occupat, locum utique munitissimum
et adversus quoslibet obsidentium impetus prerupti montis
beneficio facile resistentem. Ad quem plures alii confluentes, ceperunt
ex agris finitimis predam agere, loca vicina populari, cum
plerisque potentibus viris societatem contrahere. Ea res Maionem
ad ultimum fere desperationis compulit, adeo quidem ut inceptum
facinus necessario crederet differendum, nec aliter invalescentis
mali posse dispendium evitari, nisi regi ipsi, tum adhuc ad debellandos
hostes vires suppetunt, rem totam aperiat, alioquin
totam Siciliam in brevi defecturam ad hostes. Quod ubi regi
cognitum est, primum negligendo rem distulit, dicens non tanti
viros esse momenti qui perseverare audeant ultro, ab occupata
munitione nuperrime discessuros. Id enim regi consuetudinis
erat, ut difficile palatio vellet exire, sed ubi necessitas eum compellebat
egredi, quanta prius torpuerat ignavia, tanto deinceps
impetu, non tam audacter quam indiscrete ac temere raptabatur,

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio