christianos appellat  dilectos filios,  utens salute predicta ad omnes,  
preter excomunicatos et Ecclesie adversantes, quibus dicit:  spiritum 
consilii sanioris vel recedere ab errore,  et preter fidem catholicam 
non tenentes, quibus dicit:  vere fidei vestigiis inherere.   
17. DE DIVERSIMODA SCRIPTIONE SALUTIS, QUE FIT SUMMO PONTIFICI 
Scriptionem autem pontificalis nominis et dignitatis superius traditam  
vel illi equivalentem servat quicumque sit scribens. Imperator vero 
dicit summo pontifici:  salutem et omnimode reverentie cultum.  Reges 
vero loco salutis dicunt: tam pronte quam debite reverentie famulatum,  
quod etiam convenienter dicetur a laycis in aliis magnis dignitatibus 
constitutis. Patriarche vero et infra usque ad episcopalem dignitatem 
dicent:  omnimode reverentie et obedientie impensivam;  ceteri
  |  
115 
  
  
  
  
120 
  
  
  
  
125 
 
  |