Salimbene de Adam: Cronica

Pag 646


quod a Domino dictum fuerat, Luc. VIII: Ad tempus credunt,
et in tempore temptationis recedunt. Miserabilis prorsus miseria!
Ubi rex Francie non irascebatur, sed patiens erat, ipsi terribiliter
turbabantur. Verum illa multitudo pastorum totum unum locum
fratrum Predicatorum in quadam civitate ita destruxit,
ut lapis super lapidem non remaneret. Et hoc ideo, quia ausi fuerunt
dicere aliquid contra illos. Sed in illis impletum est quod Gamaliel
sapiens Pauli magister in Apostolorum Actibus dixit, quia,
si ex hominibus est consilium eorum aut opus, stare non poterit,
sed dissipabitur. Verum dixit quia eodem anno ad nichilum sunt
redacti, et penitus omnis illa congregatio est destructa.
Eodem anno captum fuit castrum Castellarani a forensibus in
mense Maii. Est autem Castelaranum iuxta fluvium Situle in episcopatu
Regino. Item eodem anno dominus Ubertus Vicecomes
de Pellavicinis ivit Placentiam et fecit fieri concordiam cum populo
Placentinorum et Cremonensium. Et milites exiverunt de Placencia
cum discordia populi et steterunt per castra Placentinorum
in mense Maii; et dominus Ubertus de Iniquitate, civis Placentinus,
fuit potestas populi Placentinorum.
De reditu domini pape Innocentii quarti a Lugduno in Lombardiam.
Eodem anno venit dominus papa Innocentius quartus a Lugduno
civitate Galliarum, que est in Burgundia, ubi steterat multis
annis, et venit ad civitatem Ianuensem, de qua fuerat oriundus.
In mense Maii pervenit illuc, et dedit uxorem cuidam nepoti suo,
cuius interfuit nuptiis cum LXXX episcopis et cum cardinalibus
suis. Et fuerunt ibi multa fercula et appositiones et ciborum diversitates.
Et vina diversa, precipua et iocunda. Et constabat
una ciborum appositio multas marchas. Non fuerunt tam grandes
et sollemnes nuptie celebrate diebus nostris alicubi, tam ex parte
discumbentium quam ciborum appositorum, ita quod, si regina
Sabba vidisset, mirata fuisset.
Postmodum venit Mediolanum et stetit ibi per mensem et
ultra. Et dum esset ibi, Mediolanenses iverunt ad civitatem Laudi

Torna all'inizio