Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 96


18


Domino patri fratri amico Ans. L. peccator perpetuam a Deo
salutem.

Quid michi expediat beatitudo uestra optime nouit. In Anglorum
enim terram ueniens siue Romam proficiscens omnia sanctitati
uestrae reseraui quae reseranda esse tunc temporis pro mearum
rerum necessitate iudicaui. Sic ergo orate, sic ab amicis ac familiaribus
uestris oratum iri deposcite, quatinus omnipotens Deus
aut ad meliorem fructum me perducat aut de ergastulo huius
carnis animam meam in sui sancti nominis confessione educat.
Tot enim tantisque tribulationibus terra ista in qua sumus cotidie
quatitur, tot adulteriis aliisque spurciciis inquinatur, ut nullus
fere hominum ordo sit qui uel animae suae consulat, uel proficiendi
in Deum salutarem doctrinam saltem audire concupiscat.
Litteras quas per domnum .R. transmisistis laetus suscepi
laetior legi, cum quanto autem gaudio adhuc eas relegendo
recolo et recolendo relego litteris explicare non possum: pro eo
uidelicet quod (sicut in eis scriptum est) dulcissimum michi
fratris mei filium quem sicut animam meam diligo cum ingenti
laeticia suscepistis, quod maiorem erga uos mei amoris fiduciam
ex hac occasione concepistis, et precipue ac super omnia quod
onus prioratus quod inportabile antea uidebatur ex eius aduentu
leuigatum uobis perhibuistis. (De quo breuem ueracemque
sententiam uobis dico: si inter paganos etiam ipse uiueret, plus
ceteris paganis ego ipsos diligerem, et prodesset eis siquid in hoc
seculo possiderem.) Quibus de rebus quantas possum Deo et
domno abbati uobisque omnibus gratias refero, quia quales uolo
tales uos erga me et omnes qui diliguntur a me semper esse comperio.
Sed quia accedens ad seruitutem Dei et maxime id aetatis
homo multis uariisque temptationibus per temptatorum spirituum

Torna all'inizio