Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 508


sed sentiunt discendi labores. Et vocavit Alexandrum ex quo
destitit a docendo eundem, faciens ei questiones super regimine
magnatum et populi; qui Alexander bene respondit. Tamen
Aristotiles verberavit eum verberibus magnis; quare interrogavit
eum quidam quare hoc fecit. Respondit: puer iste habilitatus est
ad regnandum, et ideo eum volui horrendum gustare saporem
ut ab iniusti se fruitione refrenet. Et dixit: alium rectificare, si
poteris, cupias sicut cupis te ipsum, quia honor est et nobilitas
anime tue. Et dixit ei quidam juvenis: quare es pauper?
Respondit: me non offendit mea paupertas, nec aliquid
protulit mali, et tibi mala plurima pertulerunt tue divicie. Et
dixit in libro celi et mundi: convenit ratione iudicare volenti,
non odire sibi contradicentem; immo sit sicut cognitor veritatis,
et sic pro alio iusticiam eligat veluti pro se ipso. Et dixit: mundus
est quidam hortus, et fossata eius sunt regna; regna
vero manutenentur per leges; leges rex statuit; rex vero per
miliciam manutenetur; milicia vero pecunia gubernatur; pecunia
autem a populo colligitir; populus vero est iusticie servus; iusticia
vero regitur mundus.
ALEXANDER fuit regis Philippi filius, scilicet filii Epichi;
qui Philippus VII annis regnavit. Causa vero mortis sue fuit unus
ex magnatibus terre sue, Chaus nomine, captus amore matris
Alexandri. Ideo nisus est ad eam habendam quantum potuit, set
illa non ei consensit. Ipse vero conatus est occidere Philippum,
eius maritum, ut, loco sui regnans, eam reciperet in uxorem.
Et accidit, Pilato rege mortuo, regem Philippum mittere exercitum
cum quodam de vassallis suis ut impugnaret Pilati filium
qui inobediens erat; et alium exercitum eum Alexandro filio suo

Torna all'inizio