Salimbene de Adam: Cronica

Pag 891


verberibus plecti». Et his dictis precepit hominibus suis ut usque
extra portam talia operando perficerent iter suum. Cum autem
cognovissent qui sedebant sub porticu quod dominus Bernardus
Bafulus esset, ingemuerunt et compuncti corde dixerunt: «Vere
vidimus mirabilia hodie. Benedictus Deus, qui humiliat et exaltat
et cui vult miseretur et quem vult indurat». Ad litteram hec fuit
inspiratio et mutatio dextere Excelsi, quia ex hoc exemplo multi
animati et provocati seculum dimiserunt.
De regula de Martorano.
Tunc Bernardus Vitius cum quibusdam aliis religionem de
Martorano inchoavit.
De regula militu[m] Iesu Ch[risti].
Tunc etiam in Parma alia religio facta fuit, illorum scilicet
qui dicebantur milites Iesu Christi, et in qua non recipiebantur
nisi qui prius milites extitissent; et assimilabantur illi fratres
istis qui modo Gaudentes a rusticis apellantur, excepto quod illi
dicebantur milites Iesu Christi, isti milites sancte Marie. Illi
erant tantum in Parma, isti in multis civitatibus iam abundant.
Sed quia de his regulis superius sum locutus, carta CCCC5, ideo
hic de eis loqui amplius non oportet.
De fratre Illuminato, qui per Parmam fecit se verberari, amore provocatus
divino.
Item, tempore illo de quo superius fecimus mentionem, scilicet
quando per Parmam dominus Bernardus Bafulus fecit se verberari,
duo germani fratres erant qui fratrum Minorum Ordinem
intraverunt, quorum unus dicebatur frater Illuminatus, et alius
frater Berardus nomen habebat. Isti duo fratres, quia usurarii

Torna all'inizio