Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 171

Liber II


breviter tractanda visa sunt. Igitur praedicere qui volet, sive ille arte aliqua et scientia, sive ex prudentiae ratiocinatione praedicat, ante omnia meminerit se nihil certi, nihil particularis praedicere vel debere vel posse. Atque maximum imprudentiae argumentum est, quum ea quae vel in hominum voluntate vel in varietate fortunae tota sita sunt, putat se quispiam aut prudentiae aut scientiae ratione praeicere posse. Itaque videndum in primis est, quid possimus, quid debeamus praedicere. Quum autem ad scribendum accedimus, tria in exordio facienda sunt: proponenda res, de qua dicturi sumus, cum allectione lectorum, quo pacto eam aut praedicere possimus aut velimus, ostendemus; removenda omnis tum temeritatis, tum divinationis suspicio, ne aut ea quae sciri a nobis non possunt, temere nobis arrogare aut divinandi peritiam, quae ab homine docto et sapiente dissidet plurimum, simulare velle videamur. Sed ostendendum, quicquid nos dicimus, amici gratia et benevolentiae magnitudine adductos dicere, ut ille vel tutior in periculis vel in rebus gerendis consideratior et prudentior possit esse. Deinde ad causam paulatim accedendum et partim ex anteactis, partim ex praesentibus futura per similitudinem et comparationem rationum, quodam quasi digito demonstranda. Addendae singulis rebus probabiles

Torna all'inizio