| Uiro industrio pre omnibus diligendo Amienzoni mediolanensi
 .. salutem et obsequium.
 Cum uestre inmensitatis prudencie et diuitiarum glorie
 mee paruitatis insciciam et paupertatis miseriam libuit asciscere
 et quasi fratri amabili et amico conpari amorem proprium sine
 merito adiungere, me decet ultroneum beniuolentie principium
 recolere, et quem in tantillum tantus amorem uoluit extendere in
 mentis sedibus firmiter annectere.  quis enim nisi mentis inops
 traderet obliuioni? seruire et non promereri satageret? cum
 natura clarus, etate grauis, diuiciis pollens, ingenio prouidus
 me natiuitatis ignorantiam, iuuentutis lasciuiam, paupertatis
 sarcinam per enormem eloquentiam non cessauit ab hostibus
 deffendere, moribus instruere, copiis replere, animi scientiam et
 eloquii facundiam studiose docere? quid plura? si omnium uolo
 recordari beneficiorum sufficientium spes uidebitur abesse
 seruiciorum.
 Quapropter nil utilius agendum queo prospicere, quam pro
 benefactis deo uobisque grates reddere.
 XIII.
 Et quia de exordio narratione et conclusione ac beniuolentie
 captatione, de colis quoque et comatibus sufficienter
 tractatum est, nunc ad diuersos epistolarum modos
 | 
 |