Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 27


primo oculi aperti sunt, ut quanta esset perfectionis gloria huius
professionis agnoscerent. Et quidem sub eodem tempore bestialis
quedam traditio regula monastica putabatur, sed tamen non longe
post agnoverunt quid esset, et per eam iam multi ceperunt homines
fieri, qui prius bestiarum mores et pecudum lasciviam sectabantur.
11. Surrexerunt interim Cluniacenses qui Benedictum preriperent,
qui vellent sub ordine Benedicti cervices suppliciter inclinare.
Quia vero «qui mollibus induuntur, in domibus regum sunt», visum
est eis asperum quod inceperant, insoportabile et indiscretum quod
attemptare presumpserant, adeo ut penitudine ducti, ordinem tam
Deo dignum conarentur extinguere. «Cumque sibi sub eo, ait,
conspicerent illicita non licere, et se dolerent assueta relinquere,
durumque esset quod in mente veteri cogebantur nova meditari,
sicut pravis moribus semper gravis est vita bonorum, tractare de
eius aliquid morte conati sunt.» Et quid ibi sequitur: «inito», ait,
«consilio, venenum vino miscuerunt». O nephandum consilium! Precepta
Regule vinum sunt, illicita dispensatio exiciale venenum. Miscuerunt
autem vino venenum ut magistrum extinguerent, quia doctrinam
Regule puram et spiritalem fedantes, veneno sue libidinis
velut dispensatorie perturbantes, eos qui amatores erant sinceritatis
ipsius extinguere spiritum nisi sunt, sicut et Iudei quondam qui
in Christo crediderant, apostolos, qui se docuerant, servare <iussa>
legis cogebant. Quod vero potum ipsum pestiferum signum crucis
portare non potuit, quid aliud designare dicamus, nisi id quod experti
sumus et nisi illud quod Apostolus ait: «verbum crucis pereuntibus
quidem stultitia est, his autem, qui salvi fiunt, id est
nobis, virtus Dei est?» Que enim participatio abstinentie ad delicias,
aut que conventio laboris ad otium? Expandit ergo signum vite
poculum mortis, quia opera iusticie doctrinam lascivientium superavit.
Quia vero sermo Benedicti non capiebat inter eos, quid erat
faciendum his quos Benedictus designat, nisi alibi migrare cum
fructu, illos autem, ut vitiosos et indomabiles, desolatos relinquere,
electuros sibi patres prurientes auribus, secundum desideria carnis

Torna all'inizio