| .Mo.C.LVIII., cum Mediolanenses Frederico imperatori resisterent,
 imperator, congregato magno exercitu tam Theotonicorum
 quam Ytalicorum, Mediolanum obsedit. Mediolanenses
 autem territi ad mandatum imperatoris venerunt et novem milia
 marcharum argenti sibi dederunt et trecentos obsides sibi dare ad
 constitutum terminum iuraverunt, et sic imperator ab eorum obsidione
 recessit. huius etiam archiepiscopi tempore, scilicet anno
 Domini .Mo.C.LXI., magnum scisma in Ecclesia fuit, quod per
 annos .XIX. duravit. nam maior et sanior pars cardinalium
 | 
 |