| medicina istis est tediosa, de diacastoreis pillulis accipiant post comestionem,
 vel ipsum castoreum; pro ventris constrictione clisteri
 utendum est; imbeas benedictam vel catarticum imperiale seu theodoricon
 yperiston, distempera cum aqua et per clistere inicias.
 Dieta istorum sit tenuis et digestibilis, consideratis tamen causis
 dispositioni flegmatice competentibus. Multociens calore vel frigiditate
 vel aliis de causis fumositas stomaci collecta in cerebro dissolvitur
 et momentaneam infert passionem, cui repentinam facias
 medicinam: rosas, pulegium, olibanum in aqua bullias fumumque
 patiens per os et nares recipiat; vel gummum arabicum cum aqua
 rosacea bullias et liquefacta petra inducas fronti necnon et timporibus
 superpone; vel masticem diu mastices in ore, et cum bene
 masticatum fuerit, ad modum plagelle super timpora punas. Mulieribus
 vero quibus multociens contingit causa matricis hec egritudo,
 ita succurras: Mentastrum, sisimbrium aquaticum in aqua bullias,
 et fumum ipsarum recipiant per os et nares; aqua caput abluant
 et herbas superponant; vel ungant calidis unguentis et sic evaporante
 fumositate dolor cessabit.
 Veniendum deinceps ad illum dolorem qui habet fieri de materia
 contenta in cerebro. Isti purgentur yera pigra Galieni prius;
 deinde accipe sinapim et euforbium, tere et distempera in aceto
 et superpone capiti; vel staphisagriam aceto mixtam, idem facit;
 vel rade caput et ad solem vel cum testa arrogon vel pulegio inungas.
 Caput purgium facias de castoreo et euforbio vel de elleboro,
 vel aures puleginum intromissum multum confert, vel laurinum.
 Ad ultimum, omnibus istis non subvenientibus, ad cyrurgiam confugimus.
 Incidas enim venas capitis per quas fumositas ascendit
 caput que sunt in timporibua. Incidantur autem super timpora
 tantum ut lacerti non tangantur cum cauterio calido.
 Hac autem passio mulieribus evenit ex conclusione matricis,
 quibus hec sunt signa: negantur menstrua, occulos habent lipposos
 et semper humidos; in die quasi musce ante oculos volitare videntur,
 in nocte fantasias vident. Confestim purgabis eas cum theodoriton
 yperiston; de V in V diem facias eis tale suppositorium
 per naturam: Elleborum in vino bullias ad medietatem et colature
 mel adiunge bulliatque ad vini consumptionem et etiam donec mel
 transeat in duritiem; hoc facto suppositorium informa et suppone
 per predicta loca competenti tempore. Iterum accipe cicer erraticum
 et bullias cum vino et ipsios colaturam cum trifera sarracenice
 tribuas et multum confert; namque cicer erraticus duas habet
 proprietates quia constringit et menstrua provocat; si de ipsius apozimate
 suffumigetur, et etiam abluatur vulva, continuo stringitur;
 si decoctio eius cum trifera magna largiatur per os, menstrua
 provocat. Vel facimus eis suppositorium de theodoricon yperiston,
 vel pigra Galieni, bombace seu lana circumvoluta.
 De emigranea. — Item nonnulli laborant de materia flegmatis
 in aliqua parte stomaci collecta, illa pessima egritudine que dicitur
 emigranea. Dolor non est continuus, sed interpolatus; urina istorum
 | 
 |