Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 64


quod, si Paris in Greciam se duxerit conferendum terram aliquam
inuasurum, hanc nobilem ciuitatem uestram funditus euertendam
a Grecis, ciues uestros morti tradendos et nos omnes a vestris
renibus descendentes. Abstineatis ergo ab hiis quorum finis est
dolor et execucio mortis amare, ne proinde teipsum doleas truncum
et Heccubam, carissimam consortem tuam, excidio traditam
et omnes tuos gladio seuiente truncatos, cum hec omnia sint futura
reuera si Paris Greciam cum exercitu presumat adire. " Et hiis
dictis quasi dolens se in propria restituit sessione.
Ad hec igitur uerba Heleni sapientis uacillauit regis animus et titubacione
repletus extitit non modicum stupefactus. Propter quod
factum est inter astantes tacitum ex omni parti silencium nec erat
aliquis inter eos qui presumeret in vocem sermonis erumpere. Tunc
ille Troylus, ex regis filiis iunior postremo susceptus, ut uidit omnes
pre multa turbacione silere, rupto silencio in hec uerba prorupit:
"O viri nobiles et nimium animosi, ad quid turbamini circa plurima
ad uocem vnius pusillanimis sacerdotis? Nonne est timere proprium
sacerdotum bella, uitare aggressus, quos sola pusillanimitas
facit amare delicias et in sola uescendi ciborum et potus saturitate
tumescere? Quis enim sapiens pro certo tenere potest
hominum consciencias ignorantes futura posse prescire deorum?
Non hoc sapientis est credere, cum hoc ex sola procedat stulticie
leuitate. Pergat igitur Helenus, si timore concutitur, in templum
celebrare diuina et sinat alios qui labe uerecundie obducuntur debitas
in armorum conflictu exposcere ultiones. Ad quid circa eius
uerba tam vana tam friuola, rex inclite, perturbaris? Iube nauigia
soluere et exercitum ad iter accingere bellicosum, cum non sit
ferendus de cetero tantus pudor nobis a Grecis illatus absque tallione
vindicte."
Et hiis dictis tacuit Troylus. Cuius animositatem et dictum
astantes ceteri laudauerunt et omnes consilium eius probant, sic
quod, mandante rege, consilio ipso soluto, predicti regis filii cum
eodem rege paratas mensas appetunt discumbentes. Postquam uero

Torna all'inizio