Salimbene de Adam: Cronica

Pag 444


per Greciam cum societate sua, portaret in manu quamdam
scuriatam quam dedit ei. Ille vero putans esse flagellum ad verberandum
equum accepit illud, reminiscens illius versus:
Nil nocet admisso (id est veloci) subdere calcar equo.
Cum igitur tale signum Greci viderent, quod erat imperiale, omnes
coram fratre Iohanne genuflectebant, sicut faciunt Latini,
quando corpus Domini elevatur et demonstratur in missa, et
faciebant ei et societati sue omnes expensas; et sic reversus est
frater Iohannes ad papam Innocentium, qui miserat eum.
De Palialógo, qui successit Vattacio in Grecorum imperio.
Fuit autem Vattacius, cui Palialógus successit. Nichil tamen
attinebat Vattacio, sed interfecerat filium eius et imperabat
pro eo.
In quodam provintiali capitulo Senonis celebrato vidi qualiter
rex Francie bone memorie sanctus Lodovicus veneratus est fratrem
Iohannem, et tres fratres regis et quidam Romane curie
cardinalis, scilicet dominus Oddo, qui omnes in illo capitulo
comederunt.
Item cum esset in Anglia frater Iohannes et ivisset ad regem
videndum, statim surrexit a mensa rex Anglie et descendit de
palatio et festinanter venit et amplexatus et osculatus est eum.
Cum autem de hoc a militibus suis reprehensus fuisset, quod nimis
se humiliaverat uni homuntioni taliter occurrendo, respondit
dicens: «Hoc feci ad honorem Dei et beati Francisci, et quia
magnam sanctitatem audivi de homine isto, quod vere sit servus
et amicus summi Dei excelsi; et ideo non nimis se humiliat qui
servos Dei honorat, quia Dominus dicit: Qui recipit vos, me recipit».
Et reputata fuit regis bona responsio, et commendaverunt
et laudaverunt quod fecerat valde bene.

Torna all'inizio