Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 642


2. Praeterea, omne contrarium est natura quaedam; quia contraria in eodem
genere sunt, et nihil est in genere ut species, nisi sit natura quaedam. Sed
bonum et malum sunt contraria, ut in littera dicitur. Ergo malum est natura
quaedam.
3. Praeterea, omnis differentia quae constituit speciem, est aliquid positive
praedicans. Sed bonum et malum sunt differentiae in prima specie qualitatis
constituentes diversas species habitus. Ergo malum aliquid positive praedicat.
4. Praeterea, nihil pugnat aut corrumpit nisi agendo. Nihil autem agit nisi
habeat naturam aliquam. Cum ergo malum corrumpat bonum, et pugnet contra
illud, videtur quod malum sit naturam quamdam habens.
5. Praeterea, omne quod corrumpit, generat aliquid: quia corruptio unius est
generatio alterius, ut in 1 De gener., dicitur. Sed mali est corrumpere,
ut Dionysius dicit. Ergo eius est etiam generare. Sed nihil
generat nisi habens naturam aliquam, quam generato tradat. Ergo malum est
naturam aliquam habens.
SED CONTRA, omne quod est a primo bono, bonum est, cum ex hoc omnia bona
sint quod ab eo sunt, ut in lib. De hebdomadibus Boetius dicit. Sed omnis natura
a Deo est, qui est summum bonum. Ergo malum non est natura aliqua vel
ens aliquod positive dictum.
Praeterea, nihil appetit suum contrarium. Sed omnis natura appetit bonum,
quia unumquodque appetit sui ipsius perfectionem. Ergo cum malo sit bonum
oppositum, malum non erit ens naturam aliquam habens.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Avicenna in sua Metaphysica ponit perutilem divisionem
quamdam mali, quae ex verbis eius colligi potest: dicit enim, quod
malum dicitur aliquid dupliciter: vel per se, vel per accidens. Per se malum
dicitur ipsa privatio perfectionis, qua aliquid malum est; quod etiam a quibusdam
malum abstracte sumptum dicitur. Hoc autem est duplex: quia illa privatio
vel est privatio perfectionis quae est necessaria inesse primo rei; et ista privatio
in omnibus est malum, ut privatio pedis, et manus, et huiusmodi; vel est privatio
alicuius perfectionis secundae, sicut privatio geometriae, et huiusmodi; et
talis privatio non semper cuilibet est malum, sed ei tantum qui ad eam habendam
operam dedit, vel eam habere debet.
Malum autem per accidens est duplex: vel id quod est subiectum talis privationis,
vel id quod talem privationem in altero causat: et utrumque istorum est
malum concretive sumptum. Illud autem quod est subiectum privationis, potest
accipi quadrupliciter: quia vel est actio, vel habitus, vel passio, vel substantia.
Actio quidem, si privationem debiti finis et debitae circumstantiae habeat,

Torna all'inizio