Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 300


sed omnes fallit, fatidica videlicet veridica, quae
in credentia non habetur. Ipsa quidem est laetitiae nebula,
tristitiae genetrix, diffusio lachrymarum, universae carnis
exterminium, et singularium destructiva. Ideoque,
viri prudentes, in doctore morto prudenter addiscite
quicquid possit, et quantum fortior exterminantis angeli;
et diligenter attendite quod legum facundia vel
aliquarum scientiarum doctrina mortis imperio non
resisit.
n. 6
Vagientibus adhuc in cunis artis grammaticae natis
discipulis et majoribus professionis cujuslibet in amoena
Bononia docentibus, Terrisius solo nomine dictus magister,
homo qui sequitur veritatem, vitam bonam et
exitum meliorem. Quia materia ita se habet, quod ab
amaritudine sumit exordium, nec dolorosa possunt sine
animi turbatione narrari, non miremini si anxietate
quadam et singultuosa narratione vobis scholaribus,
qui inhabitatis orbem a mari usque ad mare, praecipue
fìliis, quos in dolore peperit mater grammatica, dura

Torna all'inizio