Salimbene de Adam: Cronica

Pag 606


contra illud quod Dominus dixit, Levit. XXV: Time Deum
tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Nolunt enim quod
etiam de helemosinis, que cum magno labore et erubenscentia
mendicando acquirimus, vivere valeamus. Et tamen multi sunt
in Ordine fratrum Minorum et Predicatorum qui, si essent in
seculo, ita bene haberent prebendas quas habent, sicut ipsi, et
forte longe melius, quia ita nobiles et divites et potentes et litterati
et sapientes fuerunt et sunt sicut ipsi, et ita essent presbiteri
et archipresbiteri et canonici et archidiaconi, episcopi et
archiepiscopi et forte patriarche, cardinales et pape sicut ipsi.
Et ideo deberent recognoscere quod omnia ista dimisimus eis
et imus mendicando unde vivamus de die in diem, nec habemus
cellaria vinaria nec horrea frumenti, quibus abundant ipsi, iuxta
verbum quod scriptum est, Ps.: Promptuaria eorum plena, eructantia
ex hoc in illud; et nichilominus labores eorum facimus,
predicando, confessiones audiendo, consilia salubria et utilia
dando, et ad hec amara audimus; et ipsi incrassati et impinguati,
non de divitiis parentum suorum neque de labore manuum suarum,
sed de patrimonio Iesu Christi et de sudore pauperum,
dormiunt in lectis eburneis et nichil compatiuntur fratribus
Minoribus et Predicatoribus, quos quantum ad ista temporalia
in maxima miseria vident. Ideo talibus imprecatur propheta
dicens, Amos VI: Ve qui opulenti estis in Syon et confiditis in
monte Samarie, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice
domum Israel! Qui separati estis in diem malum et apropinquatis
solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis
in stratis vestris. Qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio
armenti. Qui canitis ad vocem psalterii: Sicut David putaverunt
se habere vasa cantici, bibentes in fialis vinum et optimo unguento
delibuti, et nichil patiebantur super contritione Ioseph. Quapropter
nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus
exercituum: Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi, et
tradam civitatem cum habitatoribus suis. Hec omnia vidi completa
in clericis diebus meis, et spero melius videre adhuc, quia
digni sunt ut talia patiantur. Ideo Dominus dicit, Iere. V: Numquid

Torna all'inizio