super hoc: "Non enim facile sermo predicatoris accipitur si levis in 
moribus esse videatur". Sit ergo sermo ad eos in casu vocativo "O penne 
deargentate columbe" idest "O fratres Predicatores  si  " etc.; ubi nota 
quod ista coniunct[i]o conditionalis "si" aliquando supponit debitum 
rationis, ut ibi  Io  . 8[,31] "Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli 
mei eritis", quasi dicat "quia manere debetis"; et in  Ps  . [94,8] 
"Hodie si vocem eius audieritis", quia scilicet audire debetis. Et similiter 
accipiatur hic "O vos fratres Predicatores, si dormiatis inter medios 
cleros" idest cum clericis et in medio eorum, vel qui debent esse medii 
idest virtuosi, quia scilicet dormire debetis. Dormire, inquam, idest hospitari 
cum eis sicut mendici, quos vivere oportet de bursis fidelium et 
laicorum et clericorum, scilicet comedendo et bibendo cum eis et iacendo 
in lectis eorum. Post cibum enim et potum sequitur dormitio, iuxta illud 
 Cant  . 5[,1-2] "Comedi etc. bibi" etc., et sequitur post: "Ego dormivi"; 
unde  Amos  6[,4] "Dormitis" idest dormire debetis "in lectis eburneis " 
idest castis idest in lectis clericorum, qui debent esse casti non solum 
obligati ad hoc ex precepto divino sed etiam ex proprio voto annexo sacro 
ordini in ecclesia occidentali. Item debetis dormire cum clericis idest quiescere 
sicut quieti pacifici, iuxta illud  Ps  . [4,9] "In pace in idipsum 
dormiam et requiescam". Et clerici enim et predicatores inermes incedere 
debent quasi non homines bellicosi sed pacifici, nisi bellando contra vitia 
cum armis spiritualibus virtutum et orationum et verborum divinorum. 
Item debetis dormire cum clericis idest secure conversari sicut amici, 
iuxta illud  Iob  11[,18] "Securus dormies", et  Eçech  . 34[,25] "Dormietis 
securi in saltibus". Specialis enim amicitia et caritas consuevit 
esse inter fratres et clerum et hic et ubique quasi comuniter. Unde et 
Bisuntii canonici maioris ecclesie locum nostrum edificaverunt, et prior 
noster habebat vocem in electione archiepiscopi sicut unus canonicus, 
quousque quidam prior ex conscientia renuntiavit. 
Et ideo quantum ad tertium subditur  et posteriora dorsi eius in 
pallore auri, Glosa  : idest in caritate "per quam omnis sarcina mandatorum 
fit levis"; et propter hoc premictitur  posteriora dorsi eius  idest 
dorsum eius quod est a parte posteriori columbe. Dorsum enim, secundum 
Ysidorum libro XI  Ethimologiarum  , a duritie dictum est eo quod 
sit forte ad portandum et ad patiendum durabile. "Caritas enim patiens 
est et omnia suffert", ut dicitur I  Cor  . 13[,4.7]. Sicut enim aurum excellit 
omnia metalla ita caritas excellit omnes virtutes, que scilicet dicitur habere 
pallorem idest timorem, ponendo effectum pro causa. Quanto enim 
quis plus habet de caritate tanto plus habet de filiali timore, qui respicit 
offensam non penam, sicut timor servilis; unde poeta "Res est sollicita 
plena timoris amor". Vel certe quia amor ad Deum facit ad literam 
pallere per penitentiam corporis et afflictionem et facit pallere et languere 
ex absentia amati, iuxta illud "Palleat omnis amans", et  Cant  . 2[,5] 
et 5[,8] "Amore langueo" . Ubi nota quod omnia mala que proveniunt
  |  
  |