Salimbene de Adam: Cronica

Pag 269


beatus Bernardus et multi alii. Quorum cuilibet congruere potest
quod Sapiens dicit, Prover. XVI: Qui dulcis est eloquio, maiora
percipiet
. Aliqui vero in suo dictamine valde sunt obscuri, ut
Osee, Tytus Livius, Horosius et beatus Ambrosius, qui in illa
legenda de virgine quadam apud Antióchiam ita obscure loquitur,
quod vix intelligi potest. Notandum autem quod, sicut Osee
inter prophetas et Marcus inter evangelistas et Ambrosius inter
doctores, sic Orosius inter hystoricos gravis et difficilis et obscurus
habetur.
De Osee manifestum est quod vix unus versus eius continuatur
cum alio. Ideo dicit beatus Ieronimus: «Osee comáticus
est et quasi per sententias loquens».
De Marco similiter manifestum est quod pedissequus fuit
Mathei. Repetit enim que Matheus iam dixerat et sine verborum
ornatu; habuit enim stilum rudem et gramaticam grossam atque
silvestrem. Verumtamen, quia breviloquus fuit, multum commendatur
a sanctis et maxime a Beda, qui eum exposuit.
Porro de obscuro stilo beati Ambrosii satis patet in expositione
Luce et in aliis scriptis suis, et maxime in sermone paschali:
Dignum et congruum, et in legenda que intitulatur: «De virgine
quadam apud Antiochiam».
De Orosio autem sciendum est quod fuit Hyspanus de civitate
quadam parvula, que est iuxta mare, cuius nomen, cum
prius scirem, nunc memorie non occurrit, et dicebatur Paulus
Orosius. Sacerdos fuit et religiosus. Et sicut beatus Augustinus
occasione paganorum libros de civitate Dei conscripsit, sic
Orosius presbiter ex precepto beati Augustini historiam suam.
Ideo dicit Gelasius papa, in decreto suo de autenticatione librorum:
«Item Orosium, virum eruditissimum, collaudamus, quia
valde nobis necessariam adversus paganorum calumnias ordinavit
hystoriam miraque brevitate contexuit». Satis sit de hac
materia dictum.
Ego quoque scribendo diversas cronicas simplici et intelligibili
stilo usus sum, ut neptis mea, cui scribebam, posset intelligere
quod legebat; nec fuit michi cure de verborum ornatu, sed
tantum de veritate historie conscribende. Neptis autem mea

Torna all'inizio