| sacerdotii regendam habuerat, tempore sui pontificatus a fundamentis renovavit. Huius
 Lodovici temporibus episcopus Cremonensis fuit Atto.
 Anno Domini DCCCXL. Lotharius Lodovici filius aput Romanos regnavit
 an[nis] XV. Ad hunc Theophilus imperator Constantinopolitanus legatos misit promittens
 dare filiam suam Lodovico filio suo. Sed dum ista geruntur, nature Theophilus iste
 concessit. Lotharius autem ab imperiali benedictione Romae reversus a fratribus, scilicet
 Karolo Equitanie et Lodovico Baiguarie duce, regnare volentibus impugnatus est.
 Divisit igitur cum eis imperium; Karolo cessit Francia et Britannia, Lodovico Baiguaria et
 Alamania, Lothario vero Ytalia, Provincia et Lothoringia; a quo etiam sic denominata est.
 Ecce magnus defectus imperii! Cum enim Karolus quasi per medium cum Greco
 divisisset imperium, hic Lotharius, nepos Karoli, terciam dumtaxat partem habuit
 medietatis imperii. Qui cum tres filios habuit, Lodovicum, Lotharium et Karolum, quibus
 regnum, quod cesserat ei, divisit, Lodovico Ytaliam cum nomine imperatoris, Lothario Lothoringiam,
 Karolo Provinciam. Et ecce maior defectus imperii, quia devenit ad terciam partem
 dumtaxat tercie partis medietatis. Demum Lotharius imperator factus est monachus. His
 temporibus Gregorio successit Sergius in apostolatu. Cuius temporibus Saraceni vastaverunt
 Ytaliam. Cremone vero Pancoardus sedit episcopus, Attonis predicti successor.
 Anno Domini DCCCLV. Lodovicus Lotharii filius aput Romanos regnavit an[nis] XVIII.
 Hunc papa Sergius coronavit. Sergio successit Leo, qui edificavit civitatem que suo nomine
 Leoniana dicitur et ciborium sancti Petri et ecclesiam que dicitur Sancta Maria Nova. Post quem
 Benedictus. Postea Nicholaus, qui duos reges excommunicavit, Michaelem propter patriarchi
 depositionem et Lotharium propter pelicis copulationem. Hic enim papa Nicholaus de
 matrimonio Lotharii iunioris regis Lothoringie tantum cum Valdrada et Teberga
 rescripsit. His temporibus Saraceni Beneventum invadunt. Ideoque Lodovicus fratrem
 suum Lotharium in suum auxilium invitavit; sed aput Placentiam mortuus est; unde regnum
 eius Lothoringiam Karolus patruus, rex Galliarum, invasit; sed adveniens imperator Lodovicus
 ipsum regnum Lothoringie cum Karolo patruo, rege Galliarum, id est Francie et Britannie,
 ita divisit, quod sedem sibi aput Aquisgrani retinuit. Ad hec Beneventanus dux Adalgisius
 Lodovico imperatori fit rebellis; ideoque imperator in Ytaliam rediens Campaniam, Lucaniam et
 omnes civitates Samnia cepit. His temporibus Nicholao successit Adrianus, et Adriano
 Iohannes. Cremone vero fuit episcopus Benedictus.
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 |