mulierum noli commorari. De vestimentis enim procedit tinea, et 
a muliere iniquitas viri. Item Eccle. VII: Inveni amariorem morte 
mulierem, que laqueus venatorum est, et sagena cor eius; vincula 
sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam; qui autem peccator 
est, capietur ab illa. Item Prover. V: Quare seduceris, fili 
mi, ab aliena et foveris in sinu alterius? Item Prover. VI: Non 
concupiscat pulcritudinem eius cor tuum, ne capiaris nutibus illius. 
Pretium enim scorti vix unius est panis, mulier autem viri pretiosam 
animam capit. Item Prover. XXIII: Fovea enim profunda 
est meretrix, et puteus angustus aliena. Insidiatur in via quasi 
latro, et quos incautos viderit interfitiet. Item Ieronimus: «Periculose 
tibi ministrat, cuius vultum frequenter attendis». Ieronimus: 
«Michi crede quod non potest toto corde esse cum Deo 
qui feminarum accessibus copulatur». Ieronimus: «Flammigero 
igne percutit femina conscientiam pariter habitantis». Ieronimus: 
«Ubi femina erit cum viris, non deerit viscarium diaboli». 
Item: 
Vis diffinire aut quid sit femina scire? 
Est fetidum cenum, rosa fetens, dulce venenum, 
semper prona rei, que prohibetur ei. 
Item: 
Est adamas mulier, pix, ramnus, carduus asper, 
lappa tenens, vesspa pungens, urtica perurens. 
Sunt tria grandia: laus, sapientia, gloria rerum. 
Hec tria destruit, hec tria diruit ars mulierum. 
Augustinus: «Oleum enutrit flammam lucerne, et ignem luxurie 
accendit collocutio mulierum». Ysidorus: «Sicut herba viridis 
iuxta aquas, ita concupiscentia in mulierum consideratione». 
Iohannes Osaurei: «Quid est aliud mulier nisi amicitie inimica, 
ineffugabilis pena, necessarium malum, naturalis temptatio, desiderabilis 
calamitas, domesticum periculum, delectabile detrimentum, 
mali natura boni coloris depicta? Ergo dimittere illam peccatum 
est, tenere autem vere tormentum est». Augustinus:
  |  
  |