Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 70


geruntur, Rogerius Sclavus cum Tancredo, ducis filio,
paucisque aliis, qui prius a Matheo Bonello discesserant, cum viderent
eum ad iniqui pactiones federis inclinari, Buteriam, Placiam
ceteraque Lombardorum oppida, que pater eius tenuerat, occupavit,
et a Lombardis gratanter avideque susceptus, cum se promicterent
per quantalibet eum pericula secuturos, multique etiam ad
ipsum milites confluxissent, in Sarracenos prima iussit armorum
auspicia prelibari; Lombardi vero nichil unquam libentius audituri,
iussionis eius non tardi sunt executores effecti, et in loca finitima
repentinos impetus facientes, tam eos qui per diversa oppida
Christianis erant permixti, quam eos qui separatim habitantes
villas proprias possidebant, nullo sexus aut etatis habito discrimine,
perimebant. eius tunc gentis haud facile numerabilis cecidit
multitudo, paucique qui, vel fuga furtim elapsi, vel Christianorum
assumentes habitum, propitiam sensere fortunam, in australem Sicilie
partem, ad tutiora Sarracenorum oppida confugerunt, et usque
nunc adeo Lombardorum gentem exhorrent, ut non solum eam
partem Sicilie deinceps habitare noluerint, verum etiam accessum
eius omnino devitent. sed et adiacentem Siracusanorum et
Cathaniensium regionem Rogerius Sclavus crebris incursibus perturbabat,
et tantum virtus et audacia viri circumiectis populis
terrorem attulerat, ut neque regii comestabuli possent eius impetum
sustinere, cum assidue numero militum inferior eis congressus
victoria potiretur. ea res denuo curiam repentino terrore
concussit, nec id arbitrabatur Silvester comes absque Mathei Bonelli
consilio geri, eo magis timendum illum existimans, quod
curie familiarius adhereret; nam apertos hostes posse facile devitari,

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio