Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 142


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 24
DIVISIO PRIMAE PARTIS TEXTUS
Postquam determinavit de scientia quam homo in primo statu habuit, hic incipit
determinare de potentia naturali, per quam peccatum vitare poterat; et dividitur
in duas partes: in prima parte ostendit quod homo habuit naturalem potentiam,
per quam poterat peccatum vitare; in secunda ostendit quae fuerit illa
potentia, ibi: hic considerandum est quod fuerit illud adiutorium homini
datum in creatione quo poterat manere si vellet. Circa quod movet duas dubitationes;
prima ibi: sed quomodo rectam et bonam voluntatem habuit homo, si
per eam nec mereri vitam valuit, nec in ea stare voluit? secunda ibi: «Ad hoc
autem quod dicimus... solet opponi sic».
«Hic considerandum est quod fuerit illud adiutorium homini datum». Hic
ostendit quae fuerit illa potentia naturalis, et dicit quod liberum arbitrium; et
dividitur in partes duas: in prima ostendit quid sit liberum arbitrium; in secunda
ostendit quasdam liberi arbitrii conditiones, 25 dist., ibi: «Iam ad propositum
redeamus». Prima dividitur in duas: in prima determinat quid est liberum
arbitrium; in secunda notificat quasdam vires animae, ut ostendat in quibus
liberum arbitrium contineatur, ibi: «Est enim sensualitas quaedam vis animae
inferior, ex qua est motus qui intenditur in corporis sensus atque appetitus
rerum ad corpus pertinentium». Circa primum duo facit: primo ostendit quod
illa potentia qua peccato resistere potuit, est liberum arbitrium; secundo definit
ipsum, ibi: «Liberum vero arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua
bonum eligitur gratia assistente, vel malum eadem desistente».
«Est enim sensualitas» etc. Hic notificat quasdam potentias animae. Et circa
hoc duo facit: primo notificat eas; secundo ostendit qualiter in eis potest esse
peccatum, ibi: «Illud quoque praetermittendum non est» etc.

Torna all'inizio