Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 44


postea maxima mali congeries succedentis, dum fine succedente
nequissimo, per intemporalia dampna eius extremus exitus concludatur.
Hinc est quod ex premissis malis quanta fuerit postmodum
malorum congeries subsequta nostra tempora non effugiunt
memoriter recensenda, dum durante captione uiuentis Exione
uiuaci memoria illa nobilissima et mirabilis magna Troya, que post
euersionem predicte Troye prime postea fuit fundata, funditus
postmodum fuisset euersa, tot regibus, tot principibus, tot milibus
hominum bellicosa morte consumptis. Ad cuius et
quorum narrandos euentus suo ordine sigillatim dirigitur stilus
noster.
Laumedon itaque rex quendam habebat filium, nomine Priamum,
ex regina vxore sua sibi susceptum, multe strenuitatis uirum et
multe sapientie consilio prepollentem. Hic tempore casus patris
presens non extitit apud Troyam, cum longis dierum curriculis iam
exactis uersus quosdam paternos hostes et proprios in bellicoso exercitu
in remotis partibus prelia confoueret. Hic eo tempore quo
Greci irruerunt in Troyam quoddam castrum sibi rebelle diuturna
obsidione concluserat, et in ea obsidione, sub spe uictorie moram
trahens, cum vxore sua et filiis circa eius castri captionem solicita
intentione uacabat. Hic habebat in vxorem quandam nobilissimam
mulierem, nomine Heccubam, ex qua sibi susceperat procreatos
quinque filios et tres filias. De quibus filiis eius primogenitus uocabatur
Hector, inaudite strenuitatis miles, uirtute maxima bellicosus,
cuius gesta uirtutum multa uigent in longa memoria, longum non
sine causa recensura per euum. Secundus autem filius uocabatur
Paris, qui et ipse dictus erat alio nomine Alexander, omnium iuuenum
speciosissimus, doctus pre ceteris in arcus magisterio et sagittis.
Tertius uocabatur Deyfebus, vir strenuus et multa consiliorum discretione
conspicuus. Quartus uocabatur Helenus, vir scientie
multe, nam omnium erat doctrinis scientiarum liberalium eruditus.
Quintus et ultimus vocabatur Troylus, iuuenis quam plurimum
virtuosus in bello, de cuius strenuitate multa sunt gesta, que deinceps

Torna all'inizio