: Chronicon Novaliciense

Pag 162

III


pignoribus habere, scilicet ex lacte beatissime Mariae et de capillis
suis et de circumcisione Domini. Cęterum quibus patrociniis
in ea contineantur facta ipsius demonstrant: nam paralitici
curati, cęci inluminati, demones fugati, infirmi sanati, incendia
saedata, furta inventa, sepissime et vidimus et audivimus, per
merita beatorum pignorum in ea quiescentium et beati Frodoini
abbatis.
XVII. Eo tempore beatus Frodoinus volens testamentum
ipsius aecclesię renovari, quod quondam Abbo patricius de ipsa
ęcclesia fecerat, tempore Theoderici Gothorum regis, misit
duos monachos, Agabertum scilicet et Gislaramnum, ad Karolum
magnum imperatorem, ut sibi suo imperiali precepto testamentum
ipsud renovari concęderet. Qui benigne illi annuens,
cuncta quae illi pętiit impetrare valuit.
XVIII. Erat denique suo tempore villa nominę Otiatis, de
eodem cęnobio, quam quidam homo nomine Dyonisius, cum

Torna all'inizio