Iacobus Beneventanus: De uxore cerdonis

vv. 227-366


Tunc anus accipiens inquit: « Pro posse studebo;
Velle meum faciat qui super astra sedet. »
Vertit iter retro tremulos contractaque passus
Fert anus ingrediens: « Filia, » - dixit - « ave!
Tu licet inferres anui michi dedecus ingens,
Non desisto tamen comoda ferre tibi.
Nam quecumque facis vel tu michi, filia, dicis,
Cura michi non est; mater ut ipsa forem.
Accipe dona tibi que stultus mittit amator,
Qui tuus est servus, cum lacrimisque preces.
Te rogat attente concedas ut sibi vitam:
Tu mortis causa tuque salutis eris.
Perdere sola potes simul et salvare cadentem:
Elige quod melius sit tibi quodque decus.
Gloria magna tibi, si per te vixerit ipse;
Crimen erit magnum, si miser ille perit.
Amens effectus est pro te stultus amator:
Non vidi similem tempore quippe meo.
Desipit interdum qui caute nescit amare,
Nil videt aut noscit immoderatus amor.
Qui sub amore iacet discernere nil bene novit,
Nescit quid sit honor cui dominatur amor.
Eius divitiis uteris, filia, cunctis,
Quas si tu velles perdere, stulta fores.
Adde quod ipse tibi dimittet crimina queque,
Quod melius rebus utiliusque puto.
Ergo preces eius exaudi, filia, iustas
Et miserere sui, quem gravis urget amor.
Ne verecunderis secretum pandere cordis,
Dic michi velle tuum neve timere velis:
Ipsa puella fui; mens est, scio, vana puellis,
Actibus in cunctis que trepidare solent.
Firmum propositum, firmam gere, filia, mentem,
Fac cito quod debes neve timere velis! »
Muneribus captis respondit femina pulchra,
Cui pudibunda gravis circuit ora rubor:
« Eloquium pulchrum confert sepissime multum,
Precellit cunctas sermo venustus opes.
Ardua pollicita non et michi munera missa,
Alliciunt sed me dulcia verba tua.
Hortaris quoniam tu me precibusque perurges,
Ecce libenter agam quod petis atque rogas.
Credere debemus iuvenes solertibus evo,
Etas longa quibus omnia scire dedit.
Omnia noverunt solertes namque vetusti,
Sed nondum iuvenes omnia scire valent.
Dic ex parte mea quod confortetur amanti
Atque cito veniat, quando vocatus erit. »
Gaudens surgit anus grates redditque puelle
Atque vale dicens exilarata redit
Presbiterique domum festinans intrat ovanter
Expectantis eam lumina sicut avis.
Et sic inquit ei: « Pro te sum passa laborem,
Presbiter o, magnum: premia magna peto.
Comoda qui confert benedictus sit labor ille!
Muneribus dignus qui bene servit erit.
Nonne tibi dixi: 'Voto per me potieris'?
Semper veridica sunt mea verba quidem:
Non decet annosos mendacia dicere verba,
Que perimunt animam corpus et ipsa necant.
Nulla tue menti subeant oblivia nostri;
Ecce, beatus eris: queso, memento mei!
Confortare nimis, quia te dilecta salutat,
Esto paratus, amans, bella subire thori. »
Propter letitiam magnam quam presbiter inde
Concepit corde, vix lacrimas tenuit.
Sic genitrix nato solet exultare reviso,
Tempore quem longo viderat ipsa nichil.
Presbiter expectat felicia gaudia vanus:
Longior est anno quelibet hora sibi.
Tunc anui dixit: « Bene compensabo laborem
Servitiumque tuum premia digna feret.
Est concessa salus quoniam per te michi, mater,
Respondere tibi pro meritis teneor.
Tu me salvasti, tu me michi restituisti:
Servus vester ero dum michi vita comes. »
Interea mulier seriatim cuncta marito
Exposuit, minime credere qui potuit.
Ostensis donis que miserat ipse sacerdos,
Obstupuit visis; denique letus ait:
« O michi fida viro deformi femina pulchra,
Laudibus es digna: te tua forma decet.
Cum sis pulchra nimis, non es minus ipsa pudica,
Que virtus pulchris rara subesse solet. »
Post hec uxori cerdo dedit oscula care
Dicens: « Es tu me carior ipsa michi.
Dignum censetur quod penam sentiat ille,
Qui cupit alterius commaculare thorum;
Dedecus inferre voluit michi presbiter, inde
Dedecorosus erit: nollet amasse miser!
Insipiens nescit quantum lucretur amando;
Heu, quantum dampni fert amor illicitus! »
Imbuit ingentem vegetem, post talia, fece
Et iubet uxori sternat ut ipsa thorum.
Inde sibi dixit: « Mittatur nuntia sero
Ad te quod veniat presbiter ille malus.
Te volet amplecti statim, cum venerit ardens,
At sibi tu dicas: 'Est venus apta thoro;
Vir meus est absens, tecum volo nuda cubare:
Pone tuas vestes atque cubile subi.'
Hinc ego discedam fingens et longius ire
Post latitabo domum: nox mea membra teget.
Cumque repente fores pulsabo deforis ipse
Et tibi cum dicam, tu reserare veni.
Territa facta, quasi lecto se ferre volenti
Dicito: 'Quid faciam? Vir meus ecce redit.
Heu miseram! Perimet tecum me nocte silenti;
Nox sontes atra comprimet una duos.
Sum rea, digna mori, reus et tu, dignus et ipse;
Dignior ast ego sum, que scelus ausa fui.
Perfida, cur volui famam maculare pudicam?
Pro pretio fiunt tempore multa mala.
Crimina committit promissa pecunia multa,
Illicitum lucrum plurima dampna parit.
Omnia dat census, dat que non danda putavi;
Proveniunt inde plurima sepe mala.
Multum crimen obest, potius sed noxius actus:
Denigrant famam turpiter ista duo.
Consortes in morte sumus que crimine venit:
Mortis ego causa sum tibi tuque michi.
Mortem vitemus, si nos vitare valemus,
Imperio cuius subiacet omnis homo.
Hanc subeas vegetem latens et cautus in ipsa;
Te tibi conserva, me pariterque michi.
Dampnum grande foret, caderet si nostra iuventus
Florida sub gladio nostraque vita nece.
Preterea dampno maius quoque dedecus esset;
Parce iuventuti que sub amore iacet.
Cumque soporatus fuerit bene vir meus, inde
Egressus, de me velle tuum facies.
Incolumis, voti compos et letus abibis
Et venies ad me quando vocatus eris.
Vidi post lacrimas risum succedere letum,
Gaudia post luctum sepe venire solent.'
Ingressum vegetem non permittemus abire,
Prebuerit nobis munera multa nisi.
Quod si noluerit, manibus post terga revinctis,
Dimittam nudum plebe vidente reum.
Et sic eius amor pariet sibi dedecus ingens:
Derisus cunctis stultus amator erit. »




230




235




240




245




250




255




260




265




270




275




280




285




290




295




300




305




310




315




320




325




330




335




340




345




350




355




360




365
Torna all'inizio