Petrus de Ebulo: Liber ad honorem Augusti sive De rebus Siculis carmen

Pag 149


Cor breve Tancredi merito diffidit ubique,
Tam sibi quam mundo credit abesse fidem.
Nunc mare, nunc terras animo scrutatur et urbes,
Pectore sollicitus, nec loca fida videt.
Tandem consilio dubitantis pectoris usus,
Curam custodis mittit ut uxor agat.
Accepto calamo, finitur epistola paucis;
Exul quam didicit, littera greca fuit.
Epistola Tancredi ad uxorem
“Hoc ego Tancredus tibi mitto, Sibilia, scriptum,
Quod, postquam tacito legeris ore, crema.
Tu quondam comitissa, modo regina vocaris,
Tu quondam Licium, tu modo regna tenes.
Quas nunc fastidis et que quandoque fuere,
Divitias, memori singula mente nota.
Hec est Rogerii protoregis nobilis heres,
Illius est uxor, qui quatit omne solum.
Hanc ego, dulcis amor, mea prebeatissima consors,
Servandam vigili pectore mitto tibi.
Sis comes et custos et ei sis ospes et hostis;
Hanc nunquam sine te, si sapis, esse sinas.
Una domus vobis, unum de nocte cubile,
Quam cuiquam sine te ne patiare loqui.
Deliciosa duas communicet una parabsis.
Nunc maior, nunc par, nunc minor esse velis.”
Post hec, assissis sociis, Augusta Panormum
Convehitur. Multi condoluere senes.
Heu heu clamantes tacito sub pectore flebant:
“Heredem regni que manus ausa tenet!
Pro dolor!, ingrediens Augusta palacia patris, -
Pro pudor! - insidias obsidionis habet!”
Ipsa tamen gaudens tanquam vicisse resultat
Et quociens loquitur, visa superba loqui.
Cerree fastidit opus, fastidit amari,
Fausta sedens neutris imperiosa iubet.
Quo Cerrea dolet - per eam tum sepe vocatur -
Mittit Tancredo talia mota suo.




865




870




875




880




885




890




895


Torna all'inizio