Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 153


De statuto contra leprosos.
Si ex humane condicionis fragilitate aliquos lepre morbum
incurrere contigerit, sancimus ut extra civitates castella
et suburbia conmorentur, ibique suam eligant habitacionem
ubi frequens non sit hominum accessus, quoniam eorum
flatus corumpit aerem et ex tali corupcione incorupti aliquando
corumpuntur.
De statuto contra zaratores et fautores eorum.
Perversas et detestabiles zaratorum catervas per
huius edicti constitucionem dampnamus, et tam illos qui
zare ludum exercent quam eorum fautores perpetue iudicamus
infamie nota signari, statuentes etiam quod ad testificandum
nullo tempore admittantur: nam qui deo et sanctis
eius per unius puncti defectum vel augmentum voce
garrula iniuriari presumunt periurium contra quemlibet
pro parvi muneris exhibitione conmittere non timerent.
Idem autem de veritatoribus et ludentibus ad rigmectam
fieri stabilimus.
De statuto contra doctores qui scolares appretiantur.
Cunctos litteratorie professionis doctores qui precio
nummario scolares conducunt censemus esse infames, et
auditores ipsos perpetue ascribimus servituti, quia servitutem
voluntariam non debere unquam dissolvi placuit.
Et Bonconpagno videtur.
De statuto contra monachos et clericos qui alterant
indumenta.
Monacos et clericos universos qui causa studii vel
criminis perpetrandi alterant indumenta, et regulares tonsuras
dimittunt, ut id quod sunt esse minime videantur, fore
iudicamus infames.
De statuto contra illos qui assumunt habitum
muliebrem.
Viros, qui causa faciendi vindictam vel decipiendi aliquem
assumunt habitum muliebrem vel etiam peregrinum,
esse ipso iure censemus infames.
Et mulieres que simile facere attemptant infamia consimili
annotentur.

Torna all'inizio