Salimbene de Adam: Cronica

Pag 848


Sancti Benedicti et inchoaverunt pontem lapideum super Lenciam,
qui est fluvius qui discurrit per publicam stratam inter Regium et
Parmam, ad quinque miliaria iuxta Parmam. Et fecerunt fieri
unam magnam campanam pro turre communis, quia precedens
fuerat fracta. Et quia propter defectum metalli caruit ansis sive
auribus, ut ligari et appendi non posset, secundo fusa fuit a predicto
magistro; et fuit pulcherrima, sed caruit bono sono propter
aliquem defectum quem creditur habuisse. Et ita Parmenses miserunt
Pisas pro bono magistro, ut bonam campanam faceret eis.
Et venit magister ad Parmenses de Pisis sicut magnus baro indutus
sollemniter, et habitavit in loco fratrum Predicatorum, et
ibi fudit campanam Parmensium et adhibuit omne studium quod
potuit adhibere et scivit, quia habuit metallum de novo et in
magna copia, sicut voluit, abundanter. Et fecit formam pulcherrimam,
et fuit solitarius, ne molestaretur ab aliquo. Insuper fudit
eam super fundamentum ecclesie Predicatorum, que iam erat
fundata. Timebat enim ne metallum prosiliret de forma descendendo
inferius; nec sic campana fusa bona inventa fuit, nec
quantum ad formam, nec quantum ad bonum sonum. Et in hoc
punivit Deus Parmenses, quia volebant habere unam talem campanam
que in Burgo Sancti Donini et in Regio audiretur, et
vix poterat audiri per Parmam. Unde illud Dan. IIII: Gradientes
in superbia potens est humiliare, scilicet Excelsus, qui in regno
hominum dominatur. Et expenderunt Parmenses illo anno in campanis
faciendis imperialium mille libras, nec bonam campanam
aliquam habuerunt. In loco autem fratrum Predicatorum apud
Parmam non habitabant tunc temporis nisi IIII fratres, ad locum
custodiendum. Recesserant enim de Parma fratres Predicatores,
occasione cuiusdam domine quam tamquam hereticam
comburi fecerant, que dicebatur Halina; nec reversi erant adhuc,
ut habitarent ibidem. Volebant enim a Parmensibus rogari cum
honore reverti. Et Parmenses parum curabant de eis, quia circa
religiosos indevoti semper existunt et duri.
Item, millesimo supraposito, fecerunt Parmenses magnum murum
iuxta fluvium Parme, post ecclesiam Sancte Marie de Templo,
a ponte Domine Egidie versus pontem lapideum per quem

Torna all'inizio