: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 9


DE CASTRO GOGII. - Anno Domini 1229 Paduani in mense madii castrum Gogii destruxerunt
et aliquantulum humiliaverunt superbiam Ezelini.
QUALITER COMES SANCTI BONIFACII FUIT CAPTUS. - Anno Domini 1230 circa festum
sancti Petri Ricardus comes Sancti Bonifacii cum omnibus maioribus sue partis est captus a
suis adversariis in Verona. Quod audiens Ezelinus, filius Ezelini eretici de Romano, concite
perrexit Veronam, ut adderet ignem camino et inexorabilis discordie fomitem ministraret.
Communiter vero Paduani miserunt legatos Veronam, rogando Ecelinum et partem suam, ut
Comitem et alios carceratos a vinculis relaxarent. Sed ipsi hoc facere noluerunt. Unde Paduani
et Azo marchio estensis, qui super hoc negocio ferventissimus existebat, confederati
cum Mantuanis, cum exercitu magno super Veronenses equitaverunt, et in mense novenbri
vel setenbri, ut melius dicitur, Portum et Liniacum destruxerunt. Tunc Salinguerra et Ecelinus
et comes de Tiralilo cum populo veronensi, qui ad defensionem locorum predictorum
venerant, fugam arripientes Veronam quam citius redierunt.
DE LIBERATIONE COMITIS ET TRANSlTU SANCTI ANTONII. - Anno Domini 1231 in mense
iunii ex hoc seculo migravit beatus Antonius de ordine fratrum Minorum die 13 intrante
eodem mense.
Eodem anno in setenbri, mediantibus rectoribus Lombardie, comes cum sua parte est a
vinculis et de inimicorum manibus liberatus.

1



5




10




15


Torna all'inizio