Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 7


fama auribus plurimorum intonuit quod in quadam insula dicta Colcos
ultra regni Troyani confinia uersus orientalem plagam quidam
aries habebatur, cuius vellus erat aureum, ut fame preconium perhibebat.
In hac igitur insula regnare dicebatur rex quidam Oetes
nomine, vir potens et diues sed etate prouectus. Hunc aurei ueleris
arietem describit ystoria custoditum fuisse mirabili cura et studio dei
Martis, cum in eius custodia deputati fuissent quidam boues vrentes
flammas ex ore uomentes. si quis igitur hunc aurei uelleris arietem
optaret habere, cum hiis bobus necesse habebat inire certamen et si
eorum uictoria potiretur, opportebat eum boues ipsos deuictos iugo
subicere et eos compellere aratro terram uertere in qua erant. Item,
deuictis bobus ipsis et arare coactis, iterum necesse habebat in quendam
draconem squamis orridum et flammas igneas exalantem irruere,
ipsumque, bello cum ipso commisso, perimere et, eo perempto, dentes
a faucibus eius euellere et euulsos serere in predictam terram a bobus
aratam. Ex huius agri semine seges mirabilis pullulabat. Nam
ex satis dentibus statim quidam armati milites nascebantur, fraternum
bellum inter se illico committentes, qui se per mutua vulnera
perimebant. Per hec ergo periculosa discrimina et non per alios
tramites poterat predictum aureum velus haberi ac omnibus uolentibus
predicta subire certamina rex Oetes faciebat liberum aditum
exhiberi. Quamquam enim sic de aurei uelleris ariete dictaret
ystoria, asserentes tamen uera de eo aliter sunt testati. Dixerunt
enim regem Oetem cumulum thesauri magni possedisse et possessum
custodie traditum memorate per incantationum tamen figmenta
et artes mathamaticas constitutas. Huius enim thesauri
cumulum per mundanam ingluuiem et auaricie cupiditatem, que
omnium malorum est mater, multi strenui sibi querere uoluerunt,
sed, impugnantibus incantationum noxiis, non thesauri compendia
sed finalis sibi necis dispendia quesierunt.
Vt igitur de aureo uellere fama peruenit ad regem Pelleum tanto
discrimine quesituro, statim curiosum ad illud erexit animum, diligenter
attendens quod tutiori uia et sine pudoris labe sui non posset
tradere Iasonem facilius ad perdendum. Assumpsit ergo propositum
qualiter Iasonem ortaretur ut in sue uirtutis strenuitate iuueniliter
confidentem ad aurei uelleris questum uoluntarie se conferret.
Decreuit ergo in celebriori ciuitate Thesalie solempnem curiam

Torna all'inizio