eos quo ire volebant; et mirabantur a quo taliter delusi fuissent, 
cum neminem ibidem audirent. Item iste corvus cuidam ceco 
adeo erat molestus, quod semper, quando per ripam Padi nudis 
pedibus et tybiis mendicabat, iste cum rostro suo calcaneos ceci 
mordebat et tibias, et postea subtrahebat se et insultando ceco 
dicebat: «Modo habes tu, modo habes tu!». Quadam autem die 
cecus cum baculo percussit corvum et fregit sibi alam et dixit: 
«Modo habes tu, modo habes tu!». Et corvus respondit: «Modo 
habeo ego, modo habeo ego». Et cecus: «Tene quod habes! 
Accipe quod tuum est et vade! Simulatores et callidi provocant 
iram Dei; percussi te semel, et secundo opus non erit. Vade ad 
medicum, si forte sanet te, quia insanabilis fractura tua, pessima 
plaga tua». Obligavit autem dominus Gregorius legatus corvum 
suum sub pignere pro pecunia nec eum recuperare voluit, sed sic 
dimisit, eo quod esset percussus. Sic plures faciunt, qui servos 
suos relinquunt, quando egrotare incipiunt. Qualis fuit ille de quo 
legitur I Reg. XXX, qui dixit ad David: Puer Egyptius ego sum, 
servus viri Amalachite. Dereliquit autem me dominus meus, quia 
egrotare cepi nudius tertius. Hoc Ecclesiasticus non docuit, immo 
dicit, XXXIII: Si est tibi servus sensatus, sit tibi quasi anima 
tua. Quasi fratrem sic eum tracta. Et hoc bene fecit centurio, qui 
Domino dixit, Mat. VIII: Domine, puer meus iacet in domo paraliticus 
et male torquetur. Et ait illi Iesus: Ego veniam et curabo eum. 
Item dominus Gregorius legatus fuit talis vir, qualem describit 
Ecclesiasticus dicens, XXXIIII: Vir in multis expertus cogitabit 
multa; et qui multa didicit enarrabit intellectum. Qui non est expertus, 
pauca recognoscit. Item negotia Ecclesie fideliter tractavit et 
fecit, et ideo patriarchatum Aquilegiensem promeruit et habuit 
multis annis, quousque ultimum diem clausit. Cum Icilino de 
Romano in quodam loco familiare colloquium habuit; pro quo 
mirati sunt multi, videlicet quod tales homines sibi mutuo loquerentur. 
Reputabatur enim Icilinus membrum diaboli et filius 
Belial, cui nemo loqui posset; iste vero cedrus alta de Libano.
  |  
  |